De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  2. particulis animas? at ea ratione sequetur
  3. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  4. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  5. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  6. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  7. Praeterea si inmortalis natura animai
  8. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  9. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  10. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  11. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  12. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  13. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  14. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  15. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  16. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  17. inferri solitast animi vivata potestas
  18. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  19. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  20. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  21. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  22. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  23. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  24. expertis animas nec leti lege solutas;
  25. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  26. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  27. quod fieri totum contra manifesta docet res
  28. ita conexa est per venas viscera nervos
  29. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  30. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  31. et lapis oppressus subitis e frugibus
  32. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  33. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  34. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  35. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  36. permanare animam nobis per membra solere,
  37. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  38. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  39. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  40. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  41. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  42. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  43. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  44. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  45. particulae quibus haec animi natura creatur,
  46. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  47. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  48. quapropter neque natali privata videtur
  49. esse die natura animae nec funeris expers.
  50. Semina praeterea linquontur necne animai
  51. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  52. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  53. partibus amissis quoniam libata recessit.
  54. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  55. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  56. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  57. expirant atque unde animantum copia tanta
  58. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  59. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  60. vermibus et privas in corpora posse venire
  61. credis nec reputas cur milia multa animarum
  62. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  63. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  64. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  65. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  66. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  67. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  68. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  69. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  70. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  71. et mala multa animus contage fungitur eius.
  72. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  73. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  74. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  75. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  76. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  77. conexae neque consensu contagia fient.
  78. Denique cur acris violentia triste leonum
  79. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  80. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  81. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  82. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  83. si non, certa suo quia semine seminioque
  84. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  85. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  86. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  87. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  88. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  89. accipiter fugiens veniente columba,
  90. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  91. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  92. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  93. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  94. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  95. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  96. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  97. sin animas hominum dicent in corpora semper
  98. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  99. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  100. si non, certa suo quia semine seminioque
  101. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  102. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  103. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  104. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  105. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  106. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  107. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  108. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  109. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  110. an metuit conclusa manere in corpore putri
  111. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  112. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  113. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  114. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  115. expectare immortalis mortalia membra
  116. innumero numero certareque praeproperanter
  117. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  118. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  119. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  120. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  121. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  122. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  123. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  124. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  125. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  126. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  127. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  128. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  129. posset et innasci quavis in parte soleret,
  130. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  131. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  132. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  133. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  134. totum posse extra corpus durare genique.
  135. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  136. confiteare animam distractam in corpore toto.
  137. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  138. consentire putare et fungi mutua posse
  139. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  140. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  141. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  142. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  143. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  144. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  145. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  146. dissociare intus partis, ut materiai
  147. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  148. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  149. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  150. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  151. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  152. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  153. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  154. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  155. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  156. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  157. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  158. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  159. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  160. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  161. ---
  162. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  163. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  164. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  165. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  166. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  167. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  168. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  169. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  170. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  171. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  172. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  173. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  174. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  175. omnibus humanis esset terraque marique,
  176. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  177. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  178. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  179. accidere omnino poterit sensumque movere,
  180. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  181. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  182. distractast animi natura animaeque potestas,
  183. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  184. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  185. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  186. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  187. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  188. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  189. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  190. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  191. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  192. nam cum respicias inmensi temporis omne
  193. praeteritum spatium, tum motus materiai
  194. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  195. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  196. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  197. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  198. inter enim iectast vitai pausa vageque
  199. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  200. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  201. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  202. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  203. illum cui possint incommoda conciliari,
  204. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  205. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  206. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  207. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  208. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  209. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  210. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  211. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  212. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  213. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  214. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  215. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  216. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  217. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  218. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  219. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  220. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  221. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  222. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  223. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  224. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  225. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  226. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  227. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  228. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  229. aut in melle situm suffocari atque rigere
  230. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  231. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  232. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  233. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  234. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  235. non poteris factis florentibus esse tuisque
  236. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  237. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  238. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  239. iam desiderium rerum super insidet una.'
  240. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  241. dissoluant animi magno se angore metuque.
  242. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  243. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  244. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  245. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  246. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  247. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  248. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  249. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  250. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  251. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  252. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  253. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  254. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  255. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  256. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  257. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  258. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  259. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  260. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  261. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  262. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  263. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  264. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  265. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  266. maior enim turbae disiectus materiai
  267. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  268. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  269. Denique si vocem rerum natura repente.
  270. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa: