De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concursare coire et dissultare vicissim.
  2. Et magis est animus vitai claustra
  3. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  4. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  5. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  6. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  7. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  8. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  9. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  10. truncus adempta anima circum membrisque remota
  11. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  12. si non omnimodis, at magna parte animai
  13. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  14. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  15. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  16. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  17. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  18. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  19. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  20. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  21. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  22. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  23. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  24. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  25. conquisita diu dulcique reperta labore
  26. digna tua pergam disponere carmina vita.
  27. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  28. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  29. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  30. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  31. Principio quoniam tenuem constare minutis
  32. corporibus docui multoque minoribus esse
  33. principiis factam quam liquidus umor aquai
  34. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  35. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  36. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  37. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  38. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  39. nam procul haec dubio nobis simulacra
  40. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  41. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  42. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  43. crede animam quoque diffundi multoque perire
  44. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  45. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  46. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  47. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  48. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  49. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  50. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  51. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  52. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  53. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  54. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  55. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  56. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  57. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  58. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  59. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  60. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  61. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  62. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  63. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  64. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  65. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  66. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  67. sic animum curas acris luctumque metumque;
  68. quare participem leti quoque convenit esse.
  69. quin etiam morbis in corporis avius errat
  70. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  71. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  72. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  73. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  74. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  75. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  76. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  77. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  78. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  79. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  80. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  81. et pariter mentem sanari corpus inani
  82. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  83. acris et in venas discessit diditus ardor,
  84. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  85. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  86. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  87. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  88. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  89. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  90. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  91. significant, paulo si durior insinuarit
  92. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  93. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  94. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  95. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  96. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  97. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  98. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  99. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  100. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  101. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  102. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  103. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  104. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  105. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  106. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  107. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  108. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  109. in latebras acer corrupti corporis umor,
  110. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  111. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  112. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  113. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  114. cur eadem credis sine corpore in aperto
  115. cum validis ventis aetatem degere posse?
  116. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  117. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  118. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  119. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  120. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  121. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  122. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  123. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  124. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  125. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  126. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  127. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  128. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  129. usque adeo falsae rationi vera videtur
  130. res occurrere et effugium praecludere eunti
  131. ancipitique refutatu convincere falsum.
  132. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  133. et membratim vitalem deperdere sensum;
  134. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  135. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  136. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  137. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  138. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  139. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  140. introsum trahere et partis conducere in unum
  141. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  142. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  143. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  144. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  145. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  146. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  147. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  148. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  149. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  150. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  151. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  152. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  153. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  154. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  155. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  156. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  157. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  158. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  159. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  160. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  161. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  162. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  163. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  164. Denique corporis atque animi vivata potestas
  165. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  166. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  167. sola potest animi per se natura nec autem
  168. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  169. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  170. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  171. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  172. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  173. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  174. nec magnis intervallis primordia possunt
  175. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  176. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  177. haut possunt post mortem eiecta moveri
  178. propterea quia non simili ratione tenentur;
  179. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  180. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  181. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  182. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  183. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  184. dissolui sensus animi fateare necessest
  185. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  186. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  187. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  188. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  189. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  190. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  191. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  192. fundamenta foras manant animaeque per artus
  193. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  194. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  195. dispertitam animae naturam exisse per artus
  196. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  197. quam prolapsa foras enaret in auras.
  198. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  199. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  200. ire anima ac toto solui de corpore tota
  201. et quasi supremo languescere tempore voltus
  202. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  203. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  204. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  205. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  206. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  207. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  208. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  209. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  210. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  211. non modo non omnem possit durare per aevom,
  212. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  213. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  214. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  215. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  216. verum deficere in certa regione locatam;
  217. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  218. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  219. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  220. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  221. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  222. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  223. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  224. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  225. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  226. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  227. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  228. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  229. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  230. Praeterea si inmortalis natura animaist
  231. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  232. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  233. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  234. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  235. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  236. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  237. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  238. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  239. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  240. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  241. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  242. si subito medium celeri praeciderit ictu
  243. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  244. dispertita procul dubio quoque vis animai
  245. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  246. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  247. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  248. falciferos memorant currus abscidere membra
  249. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  250. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  251. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  252. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  253. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  254. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  255. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  256. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  257. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  258. inde alius conatur adempto surgere crure,
  259. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  260. et caput abscisum calido viventeque trunco
  261. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  262. donec reliquias animai reddidit omnes.
  263. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  264. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  265. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  266. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  267. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  268. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  269. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.