De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  2. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  3. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  4. semota ab dulci vita stabilique videtur
  5. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  6. unde homines dum se falso terrore coacti
  7. effugisse volunt longe longeque remosse,
  8. sanguine civili rem conflant divitiasque
  9. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  10. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  11. et consanguineum mensas odere timentque.
  12. consimili ratione ab eodem saepe timore
  13. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  14. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  15. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  16. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  17. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  18. percipit humanos odium lucisque videndae,
  19. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  20. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  21. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  22. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  23. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  24. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  25. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  26. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  27. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  28. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  29. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  30. non radii solis neque lucida tela diei
  31. discutiant, sed naturae species ratioque.
  32. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  33. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  34. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  35. atque oculei partes animantis totius extant.
  36. ---
  37. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  38. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  39. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  40. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  41. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  42. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  43. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  44. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  45. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  46. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  47. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  48. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  49. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  50. in nullo caput interea sit forte dolore.
  51. Praeterea molli cum somno dedita membra
  52. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  53. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  54. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  55. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  56. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  57. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  58. principio fit uti detracto corpore multo
  59. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  60. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  61. diffugere forasque per os est editus ,
  62. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  63. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  64. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  65. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  66. semina, curare in membris ut vita moretur.
  67. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  68. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  69. quapropter quoniam est animi natura reperta
  70. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  71. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  72. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  73. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  74. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  75. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  76. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  77. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  78. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  79. idque situm media regione in pectoris haeret.
  80. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  81. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  82. cetera pars animae per totum dissita corpus
  83. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  84. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  85. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  86. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  87. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  88. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  89. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  90. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  91. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  92. consentire animam totam per membra videmus
  93. sudoresque ita palloremque existere toto
  94. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  95. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  96. denique concidere ex animi terrore videmus
  97. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  98. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  99. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  100. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  101. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  102. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  103. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  104. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  105. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  106. corporea natura animum constare animamque?
  107. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  108. consentire animum nobis in corpore cernis.
  109. si minus offendit vitam vis horrida teli
  110. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  111. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  112. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  113. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  114. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  115. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  116. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  117. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  118. principio esse aio persuptilem atque minutis
  119. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  120. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  121. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  122. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  123. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  124. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  125. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  126. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  127. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  128. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  129. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  130. at contra mellis constantior est natura
  131. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  132. haeret enim inter se magis omnis materiai