De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  2. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  3. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  4. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  5. at contra lapidum coniectum spicarumque
  6. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  7. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  8. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  9. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  10. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  11. mobilis egregie, perquam constare necessest
  12. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  13. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  14. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  15. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  16. quam tenui constet textura quamque loco se
  17. contineat parvo, si possit conglomerari,
  18. quod simul atque hominem leti secura quies est
  19. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  20. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  21. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  22. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  23. ergo animam totam perparvis esse necessest
  24. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  25. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  26. extima membrorum circumcaesura tamen se
  27. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  28. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  29. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  30. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  31. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  32. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  33. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  34. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  35. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  36. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  37. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  38. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  39. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  40. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  41. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  42. rara quod eius enim constat natura, necessest
  43. inter eum primordia multa moveri.
  44. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  45. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  46. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  47. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  48. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  49. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  50. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  51. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  52. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  53. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  54. inde calor motus et venti caeca potestas
  55. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  56. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  57. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  58. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  59. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  60. permanare malum, quin omnia perturbentur
  61. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  62. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  63. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  64. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  65. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  66. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  67. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  68. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  69. inter enim cursant primordia principiorum
  70. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  71. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  72. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  73. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  74. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  75. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  76. sic calor atque et venti caeca potestas
  77. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  78. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  79. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  80. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  81. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  82. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  83. quod genus in nostris membris et corpore toto
  84. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  85. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  86. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  87. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  88. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  89. consimili ratione necessest ventus et
  90. et calor inter se vigeant commixta per artus
  91. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  92. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  93. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  94. interemant sensum diductaque solvant.
  95. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  96. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  97. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  98. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  99. est etiam quoque pacati status ille,
  100. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  101. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  102. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  103. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  104. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  105. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  106. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  107. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  108. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  109. at natura boum placido magis vivit
  110. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  111. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  112. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  113. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  114. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  115. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  116. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  117. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  118. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  119. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  120. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  121. inque aliis rebus multis differre necessest
  122. naturas hominum varias moresque sequacis;
  123. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  124. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  125. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  126. illud in his rebus video firmare potesse,
  127. usque adeo naturarum vestigia linqui
  128. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  129. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  130. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  131. ipsaque corporis est custos et causa salutis;