De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  2. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  3. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  4. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  5. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  6. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  7. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  8. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  9. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  10. si subito medium celeri praeciderit ictu
  11. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  12. dispertita procul dubio quoque vis animai
  13. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  14. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  15. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  16. falciferos memorant currus abscidere membra
  17. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  18. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  19. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  20. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  21. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  22. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  23. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  24. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  25. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  26. inde alius conatur adempto surgere crure,
  27. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  28. et caput abscisum calido viventeque trunco
  29. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  30. donec reliquias animai reddidit omnes.
  31. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  32. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  33. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  34. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  35. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  36. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  37. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  38. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  39. particulis animas? at ea ratione sequetur
  40. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  41. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  42. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  43. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  44. Praeterea si inmortalis natura animai
  45. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  46. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  47. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  48. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  49. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  50. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  51. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  52. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  53. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  54. inferri solitast animi vivata potestas
  55. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  56. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  57. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  58. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  59. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  60. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  61. expertis animas nec leti lege solutas;
  62. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  63. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  64. quod fieri totum contra manifesta docet res
  65. ita conexa est per venas viscera nervos
  66. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  67. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  68. et lapis oppressus subitis e frugibus
  69. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  70. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  71. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  72. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  73. permanare animam nobis per membra solere,
  74. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  75. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  76. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  77. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  78. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  79. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  80. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  81. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  82. particulae quibus haec animi natura creatur,
  83. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  84. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  85. quapropter neque natali privata videtur
  86. esse die natura animae nec funeris expers.
  87. Semina praeterea linquontur necne animai
  88. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  89. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  90. partibus amissis quoniam libata recessit.
  91. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  92. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  93. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  94. expirant atque unde animantum copia tanta
  95. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  96. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  97. vermibus et privas in corpora posse venire
  98. credis nec reputas cur milia multa animarum
  99. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  100. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  101. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  102. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  103. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  104. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  105. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  106. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  107. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  108. et mala multa animus contage fungitur eius.
  109. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  110. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  111. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  112. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  113. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  114. conexae neque consensu contagia fient.
  115. Denique cur acris violentia triste leonum
  116. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  117. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  118. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  119. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  120. si non, certa suo quia semine seminioque
  121. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  122. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  123. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  124. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  125. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  126. accipiter fugiens veniente columba,
  127. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  128. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  129. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  130. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  131. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  132. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  133. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  134. sin animas hominum dicent in corpora semper
  135. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  136. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  137. si non, certa suo quia semine seminioque
  138. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  139. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  140. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  141. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  142. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  143. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  144. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  145. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  146. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  147. an metuit conclusa manere in corpore putri
  148. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  149. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  150. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  151. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  152. expectare immortalis mortalia membra
  153. innumero numero certareque praeproperanter
  154. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  155. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  156. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  157. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  158. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  159. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  160. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  161. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  162. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  163. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  164. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  165. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  166. posset et innasci quavis in parte soleret,
  167. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  168. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  169. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  170. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  171. totum posse extra corpus durare genique.
  172. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  173. confiteare animam distractam in corpore toto.
  174. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  175. consentire putare et fungi mutua posse
  176. desiperest; quid enim diversius esse putandumst