De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  2. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  3. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  4. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  5. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  6. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  7. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  8. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  9. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  10. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  11. sic animum curas acris luctumque metumque;
  12. quare participem leti quoque convenit esse.
  13. quin etiam morbis in corporis avius errat
  14. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  15. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  16. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  17. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  18. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  19. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  20. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  21. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  22. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  23. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  24. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  25. et pariter mentem sanari corpus inani
  26. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  27. acris et in venas discessit diditus ardor,
  28. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  29. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  30. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  31. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  32. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  33. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  34. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  35. significant, paulo si durior insinuarit
  36. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  37. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  38. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  39. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  40. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  41. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  42. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  43. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  44. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  45. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  46. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  47. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  48. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  49. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  50. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  51. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  52. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  53. in latebras acer corrupti corporis umor,
  54. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  55. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  56. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  57. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  58. cur eadem credis sine corpore in aperto
  59. cum validis ventis aetatem degere posse?
  60. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  61. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  62. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  63. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  64. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  65. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  66. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  67. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  68. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  69. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  70. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  71. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  72. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  73. usque adeo falsae rationi vera videtur
  74. res occurrere et effugium praecludere eunti
  75. ancipitique refutatu convincere falsum.
  76. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  77. et membratim vitalem deperdere sensum;
  78. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  79. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  80. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  81. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  82. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  83. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  84. introsum trahere et partis conducere in unum
  85. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  86. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  87. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  88. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  89. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  90. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  91. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  92. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  93. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  94. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  95. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  96. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  97. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  98. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  99. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  100. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  101. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  102. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  103. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  104. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  105. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  106. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  107. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  108. Denique corporis atque animi vivata potestas
  109. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  110. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  111. sola potest animi per se natura nec autem
  112. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  113. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  114. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  115. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  116. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  117. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  118. nec magnis intervallis primordia possunt
  119. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  120. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  121. haut possunt post mortem eiecta moveri
  122. propterea quia non simili ratione tenentur;
  123. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  124. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  125. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  126. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  127. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  128. dissolui sensus animi fateare necessest
  129. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  130. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  131. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  132. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  133. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  134. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  135. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  136. fundamenta foras manant animaeque per artus
  137. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  138. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  139. dispertitam animae naturam exisse per artus
  140. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  141. quam prolapsa foras enaret in auras.
  142. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  143. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  144. ire anima ac toto solui de corpore tota
  145. et quasi supremo languescere tempore voltus
  146. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  147. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  148. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  149. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  150. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  151. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  152. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  153. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  154. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  155. non modo non omnem possit durare per aevom,
  156. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  157. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  158. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  159. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  160. verum deficere in certa regione locatam;
  161. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  162. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  163. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  164. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  165. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  166. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  167. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  168. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  169. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  170. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  171. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  172. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  173. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  174. Praeterea si inmortalis natura animaist
  175. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  176. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.