De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi supremo languescere tempore voltus
  2. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  3. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  4. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  5. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  6. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  7. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  8. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  9. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  10. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  11. non modo non omnem possit durare per aevom,
  12. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  13. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  14. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  15. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  16. verum deficere in certa regione locatam;
  17. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  18. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  19. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  20. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  21. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  22. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  23. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  24. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  25. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  26. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  27. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  28. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  29. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  30. Praeterea si inmortalis natura animaist
  31. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  32. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  33. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  34. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  35. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  36. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  37. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  38. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  39. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  40. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  41. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  42. si subito medium celeri praeciderit ictu
  43. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  44. dispertita procul dubio quoque vis animai
  45. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  46. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  47. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  48. falciferos memorant currus abscidere membra
  49. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  50. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  51. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  52. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  53. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  54. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  55. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe