De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  2. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  3. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  4. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  5. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  6. fundamenta foras manant animaeque per artus
  7. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  8. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  9. dispertitam animae naturam exisse per artus
  10. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  11. quam prolapsa foras enaret in auras.
  12. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  13. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  14. ire anima ac toto solui de corpore tota
  15. et quasi supremo languescere tempore voltus
  16. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  17. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  18. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  19. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  20. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  21. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  22. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  23. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  24. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  25. non modo non omnem possit durare per aevom,
  26. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  27. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  28. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  29. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  30. verum deficere in certa regione locatam;
  31. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  32. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  33. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  34. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  35. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  36. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  37. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  38. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  39. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  40. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  41. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  42. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  43. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  44. Praeterea si inmortalis natura animaist
  45. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  46. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  47. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  48. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  49. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  50. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  51. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  52. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  53. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  54. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  55. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  56. si subito medium celeri praeciderit ictu
  57. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  58. dispertita procul dubio quoque vis animai
  59. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  60. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  61. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  62. falciferos memorant currus abscidere membra
  63. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  64. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  65. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  66. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  67. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  68. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  69. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  70. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  71. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  72. inde alius conatur adempto surgere crure,
  73. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  74. et caput abscisum calido viventeque trunco
  75. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  76. donec reliquias animai reddidit omnes.
  77. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  78. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  79. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  80. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  81. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  82. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  83. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  84. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  85. particulis animas? at ea ratione sequetur
  86. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  87. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  88. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  89. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  90. Praeterea si inmortalis natura animai
  91. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  92. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  93. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  94. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  95. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  96. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  97. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  98. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  99. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  100. inferri solitast animi vivata potestas
  101. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  102. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  103. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  104. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  105. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  106. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  107. expertis animas nec leti lege solutas;
  108. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  109. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  110. quod fieri totum contra manifesta docet res
  111. ita conexa est per venas viscera nervos
  112. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  113. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  114. et lapis oppressus subitis e frugibus
  115. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  116. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  117. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  118. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  119. permanare animam nobis per membra solere,
  120. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  121. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  122. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  123. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  124. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  125. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  126. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  127. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  128. particulae quibus haec animi natura creatur,
  129. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  130. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  131. quapropter neque natali privata videtur
  132. esse die natura animae nec funeris expers.
  133. Semina praeterea linquontur necne animai
  134. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  135. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  136. partibus amissis quoniam libata recessit.
  137. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  138. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  139. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  140. expirant atque unde animantum copia tanta
  141. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  142. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  143. vermibus et privas in corpora posse venire
  144. credis nec reputas cur milia multa animarum
  145. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  146. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  147. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  148. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  149. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  150. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  151. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  152. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  153. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  154. et mala multa animus contage fungitur eius.
  155. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  156. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  157. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  158. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  159. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  160. conexae neque consensu contagia fient.
  161. Denique cur acris violentia triste leonum
  162. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  163. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  164. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  165. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  166. si non, certa suo quia semine seminioque
  167. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  168. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  169. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  170. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  171. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  172. accipiter fugiens veniente columba,
  173. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  174. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  175. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  176. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  177. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  178. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  179. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  180. sin animas hominum dicent in corpora semper
  181. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  182. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  183. si non, certa suo quia semine seminioque
  184. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  185. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  186. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  187. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  188. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  189. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  190. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  191. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  192. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  193. an metuit conclusa manere in corpore putri
  194. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  195. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  196. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  197. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  198. expectare immortalis mortalia membra
  199. innumero numero certareque praeproperanter
  200. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  201. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  202. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  203. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  204. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  205. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  206. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  207. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  208. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  209. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  210. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  211. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  212. posset et innasci quavis in parte soleret,
  213. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  214. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  215. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  216. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  217. totum posse extra corpus durare genique.
  218. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  219. confiteare animam distractam in corpore toto.
  220. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  221. consentire putare et fungi mutua posse
  222. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  223. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  224. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  225. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  226. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  227. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  228. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  229. dissociare intus partis, ut materiai
  230. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  231. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  232. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  233. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  234. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  235. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  236. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  237. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  238. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  239. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  240. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  241. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  242. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  243. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  244. ---
  245. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  246. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  247. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  248. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  249. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  250. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  251. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  252. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  253. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  254. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  255. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  256. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  257. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  258. omnibus humanis esset terraque marique,