De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  2. nam communibus inter se radicibus haerent
  3. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  4. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  5. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  6. sic animi atque animae naturam corpore toto
  7. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  8. inplexis ita principiis ab origine prima
  9. inter se fiunt consorti praedita vita,
  10. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  11. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  12. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  13. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  14. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  15. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  16. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  17. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  18. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  19. discidium possunt artus perferre relicti,
  20. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  21. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  22. mutua vitalis discunt contagia motus,
  23. maternis etiam membris alvoque reposta,
  24. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  25. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  26. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  27. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  28. atque animam credit permixtam corpore toto
  29. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  30. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  31. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  32. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  33. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  34. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  35. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  36. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  37. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  38. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  39. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  40. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  41. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  42. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  43. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  44. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  45. iam magis exemptis oculis debere videtur
  46. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  47. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  48. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  49. corporis atque animi primordia singula primis
  50. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  51. nam cum multo sunt animae elementa minora
  52. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  53. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  54. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  55. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  56. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  57. intervalla tenere exordia prima animai.
  58. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  59. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  60. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  61. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  62. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  63. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  64. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  65. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  66. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  67. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  68. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  69. quam primordia sentiscant concussa animai,
  70. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  71. et quam in his intervallis tuditantia possint
  72. concursare coire et dissultare vicissim.
  73. Et magis est animus vitai claustra
  74. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  75. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  76. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  77. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  78. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  79. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  80. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  81. truncus adempta anima circum membrisque remota
  82. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  83. si non omnimodis, at magna parte animai
  84. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  85. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  86. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  87. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  88. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  89. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  90. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  91. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  92. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  93. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  94. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  95. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  96. conquisita diu dulcique reperta labore
  97. digna tua pergam disponere carmina vita.
  98. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  99. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  100. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  101. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  102. Principio quoniam tenuem constare minutis
  103. corporibus docui multoque minoribus esse
  104. principiis factam quam liquidus umor aquai
  105. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  106. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  107. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  108. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  109. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  110. nam procul haec dubio nobis simulacra
  111. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  112. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  113. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  114. crede animam quoque diffundi multoque perire
  115. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  116. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  117. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  118. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  119. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  120. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  121. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  122. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  123. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  124. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  125. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  126. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  127. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  128. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  129. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  130. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  131. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  132. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  133. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  134. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  135. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  136. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  137. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  138. sic animum curas acris luctumque metumque;
  139. quare participem leti quoque convenit esse.
  140. quin etiam morbis in corporis avius errat
  141. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  142. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  143. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  144. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  145. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  146. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  147. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  148. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  149. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  150. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  151. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  152. et pariter mentem sanari corpus inani
  153. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  154. acris et in venas discessit diditus ardor,
  155. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  156. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  157. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  158. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  159. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  160. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  161. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  162. significant, paulo si durior insinuarit
  163. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  164. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  165. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  166. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  167. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  168. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  169. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  170. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  171. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  172. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  173. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  174. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  175. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  176. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  177. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  178. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  179. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  180. in latebras acer corrupti corporis umor,
  181. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  182. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  183. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  184. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  185. cur eadem credis sine corpore in aperto
  186. cum validis ventis aetatem degere posse?
  187. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  188. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  189. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  190. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  191. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  192. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  193. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  194. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  195. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  196. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  197. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  198. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  199. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  200. usque adeo falsae rationi vera videtur
  201. res occurrere et effugium praecludere eunti
  202. ancipitique refutatu convincere falsum.
  203. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  204. et membratim vitalem deperdere sensum;
  205. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  206. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  207. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  208. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  209. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  210. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  211. introsum trahere et partis conducere in unum
  212. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  213. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  214. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  215. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  216. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  217. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  218. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  219. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  220. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  221. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  222. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  223. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  224. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  225. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  226. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  227. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  228. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  229. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  230. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  231. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  232. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  233. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  234. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  235. Denique corporis atque animi vivata potestas
  236. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  237. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  238. sola potest animi per se natura nec autem
  239. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  240. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  241. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  242. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  243. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  244. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  245. nec magnis intervallis primordia possunt
  246. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  247. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  248. haut possunt post mortem eiecta moveri
  249. propterea quia non simili ratione tenentur;
  250. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  251. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  252. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  253. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  254. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  255. dissolui sensus animi fateare necessest
  256. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  257. Denique cum corpus nequeat perferre animai