De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  2. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  3. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  4. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  5. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  6. fundamenta foras manant animaeque per artus
  7. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  8. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  9. dispertitam animae naturam exisse per artus
  10. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  11. quam prolapsa foras enaret in auras.
  12. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  13. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  14. ire anima ac toto solui de corpore tota
  15. et quasi supremo languescere tempore voltus
  16. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  17. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  18. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  19. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  20. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  21. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  22. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  23. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  24. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  25. non modo non omnem possit durare per aevom,
  26. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  27. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  28. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  29. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  30. verum deficere in certa regione locatam;
  31. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  32. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  33. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  34. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  35. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  36. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  37. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  38. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  39. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  40. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  41. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  42. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  43. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  44. Praeterea si inmortalis natura animaist
  45. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  46. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  47. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  48. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  49. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  50. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  51. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  52. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  53. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  54. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  55. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  56. si subito medium celeri praeciderit ictu
  57. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  58. dispertita procul dubio quoque vis animai
  59. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  60. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  61. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  62. falciferos memorant currus abscidere membra
  63. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  64. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  65. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  66. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  67. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  68. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  69. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  70. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  71. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  72. inde alius conatur adempto surgere crure,
  73. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  74. et caput abscisum calido viventeque trunco
  75. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  76. donec reliquias animai reddidit omnes.
  77. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  78. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  79. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  80. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  81. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  82. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  83. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  84. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  85. particulis animas? at ea ratione sequetur
  86. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  87. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  88. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  89. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  90. Praeterea si inmortalis natura animai
  91. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  92. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  93. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  94. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  95. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  96. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  97. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  98. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  99. Praeterea si iam perfecto corpore nobis