De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  2. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  3. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  4. significant, paulo si durior insinuarit
  5. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  6. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  7. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  8. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  9. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  10. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  11. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  12. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  13. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  14. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  15. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  16. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  17. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  18. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  19. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  20. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  21. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  22. in latebras acer corrupti corporis umor,
  23. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  24. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  25. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  26. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  27. cur eadem credis sine corpore in aperto
  28. cum validis ventis aetatem degere posse?
  29. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  30. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  31. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  32. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  33. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  34. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  35. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  36. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  37. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  38. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  39. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  40. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  41. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  42. usque adeo falsae rationi vera videtur
  43. res occurrere et effugium praecludere eunti
  44. ancipitique refutatu convincere falsum.
  45. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  46. et membratim vitalem deperdere sensum;
  47. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  48. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  49. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  50. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  51. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  52. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  53. introsum trahere et partis conducere in unum
  54. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  55. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  56. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  57. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  58. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  59. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  60. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  61. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  62. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  63. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  64. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  65. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  66. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  67. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  68. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  69. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  70. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  71. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  72. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  73. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  74. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  75. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  76. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  77. Denique corporis atque animi vivata potestas
  78. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  79. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  80. sola potest animi per se natura nec autem
  81. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  82. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  83. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  84. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  85. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  86. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  87. nec magnis intervallis primordia possunt
  88. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  89. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  90. haut possunt post mortem eiecta moveri
  91. propterea quia non simili ratione tenentur;
  92. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  93. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  94. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  95. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  96. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  97. dissolui sensus animi fateare necessest
  98. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  99. Denique cum corpus nequeat perferre animai