De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  2. dissolui sensus animi fateare necessest
  3. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  4. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  5. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  6. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  7. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  8. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  9. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  10. fundamenta foras manant animaeque per artus
  11. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  12. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  13. dispertitam animae naturam exisse per artus
  14. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  15. quam prolapsa foras enaret in auras.
  16. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  17. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  18. ire anima ac toto solui de corpore tota
  19. et quasi supremo languescere tempore voltus
  20. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  21. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  22. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  23. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  24. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  25. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  26. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  27. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  28. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  29. non modo non omnem possit durare per aevom,
  30. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  31. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  32. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  33. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  34. verum deficere in certa regione locatam;
  35. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  36. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  37. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  38. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  39. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  40. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  41. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  42. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  43. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  44. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  45. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  46. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  47. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  48. Praeterea si inmortalis natura animaist
  49. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  50. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  51. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  52. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  53. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  54. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  55. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  56. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  57. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  58. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  59. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  60. si subito medium celeri praeciderit ictu
  61. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  62. dispertita procul dubio quoque vis animai
  63. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  64. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  65. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  66. falciferos memorant currus abscidere membra
  67. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  68. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  69. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  70. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  71. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  72. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  73. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  74. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  75. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  76. inde alius conatur adempto surgere crure,
  77. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  78. et caput abscisum calido viventeque trunco
  79. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  80. donec reliquias animai reddidit omnes.
  81. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  82. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  83. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  84. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  85. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  86. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  87. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  88. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  89. particulis animas? at ea ratione sequetur
  90. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  91. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  92. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  93. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  94. Praeterea si inmortalis natura animai
  95. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  96. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  97. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  98. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  99. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  100. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  101. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  102. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  103. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  104. inferri solitast animi vivata potestas
  105. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  106. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  107. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  108. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  109. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  110. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  111. expertis animas nec leti lege solutas;
  112. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  113. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  114. quod fieri totum contra manifesta docet res
  115. ita conexa est per venas viscera nervos
  116. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  117. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  118. et lapis oppressus subitis e frugibus
  119. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  120. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  121. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  122. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  123. permanare animam nobis per membra solere,
  124. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  125. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  126. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  127. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  128. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  129. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  130. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  131. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  132. particulae quibus haec animi natura creatur,
  133. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  134. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  135. quapropter neque natali privata videtur
  136. esse die natura animae nec funeris expers.
  137. Semina praeterea linquontur necne animai
  138. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  139. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  140. partibus amissis quoniam libata recessit.
  141. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  142. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  143. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  144. expirant atque unde animantum copia tanta
  145. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  146. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  147. vermibus et privas in corpora posse venire
  148. credis nec reputas cur milia multa animarum
  149. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  150. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  151. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  152. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  153. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  154. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  155. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  156. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  157. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  158. et mala multa animus contage fungitur eius.
  159. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  160. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  161. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  162. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  163. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  164. conexae neque consensu contagia fient.
  165. Denique cur acris violentia triste leonum
  166. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  167. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  168. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  169. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  170. si non, certa suo quia semine seminioque
  171. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  172. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  173. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  174. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  175. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  176. accipiter fugiens veniente columba,
  177. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  178. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  179. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  180. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  181. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  182. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  183. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  184. sin animas hominum dicent in corpora semper
  185. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  186. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  187. si non, certa suo quia semine seminioque
  188. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  189. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  190. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  191. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  192. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  193. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  194. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  195. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  196. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  197. an metuit conclusa manere in corpore putri
  198. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  199. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  200. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  201. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  202. expectare immortalis mortalia membra
  203. innumero numero certareque praeproperanter
  204. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  205. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  206. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  207. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  208. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  209. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  210. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  211. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  212. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  213. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  214. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  215. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  216. posset et innasci quavis in parte soleret,
  217. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  218. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  219. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  220. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  221. totum posse extra corpus durare genique.
  222. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  223. confiteare animam distractam in corpore toto.
  224. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  225. consentire putare et fungi mutua posse
  226. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  227. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  228. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  229. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  230. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  231. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  232. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  233. dissociare intus partis, ut materiai
  234. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  235. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  236. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  237. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  238. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  239. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  240. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  241. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  242. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  243. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  244. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  245. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  246. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  247. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  248. ---
  249. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  250. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  251. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  252. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  253. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  254. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  255. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  256. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  257. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  258. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  259. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  260. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  261. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  262. omnibus humanis esset terraque marique,
  263. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  264. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  265. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  266. accidere omnino poterit sensumque movere,
  267. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  268. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  269. distractast animi natura animaeque potestas,
  270. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  271. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  272. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  273. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  274. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  275. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  276. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  277. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  278. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  279. nam cum respicias inmensi temporis omne
  280. praeteritum spatium, tum motus materiai
  281. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  282. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  283. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  284. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  285. inter enim iectast vitai pausa vageque
  286. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  287. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  288. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  289. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  290. illum cui possint incommoda conciliari,
  291. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  292. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  293. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  294. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  295. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  296. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  297. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  298. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  299. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  300. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  301. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  302. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  303. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  304. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  305. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  306. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  307. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  308. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  309. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  310. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  311. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  312. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  313. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  314. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  315. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  316. aut in melle situm suffocari atque rigere
  317. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  318. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  319. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  320. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  321. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  322. non poteris factis florentibus esse tuisque
  323. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  324. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  325. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  326. iam desiderium rerum super insidet una.'
  327. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  328. dissoluant animi magno se angore metuque.
  329. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  330. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  331. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  332. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  333. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  334. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  335. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  336. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  337. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  338. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  339. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  340. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  341. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  342. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  343. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  344. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  345. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  346. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  347. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  348. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  349. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  350. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  351. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  352. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  353. maior enim turbae disiectus materiai
  354. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  355. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  356. Denique si vocem rerum natura repente.
  357. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  358. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  359. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  360. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  361. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  362. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  363. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  364. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  365. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  366. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  367. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  368. non potius vitae finem facis atque laboris?
  369. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  370. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  371. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  372. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  373. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  374. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  375. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  376. naturam et veram verbis exponere causam?
  377. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  378. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  379. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  380. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.