De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra lapidum coniectum spicarumque
  2. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  3. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  4. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  5. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  6. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  7. mobilis egregie, perquam constare necessest
  8. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  9. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  10. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  11. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  12. quam tenui constet textura quamque loco se
  13. contineat parvo, si possit conglomerari,
  14. quod simul atque hominem leti secura quies est
  15. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  16. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  17. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  18. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  19. ergo animam totam perparvis esse necessest
  20. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  21. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  22. extima membrorum circumcaesura tamen se
  23. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  24. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  25. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  26. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  27. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  28. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  29. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  30. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  31. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  32. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  33. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  34. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  35. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  36. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  37. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  38. rara quod eius enim constat natura, necessest
  39. inter eum primordia multa moveri.
  40. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  41. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  42. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  43. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  44. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  45. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  46. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  47. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  48. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  49. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  50. inde calor motus et venti caeca potestas
  51. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  52. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  53. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  54. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  55. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  56. permanare malum, quin omnia perturbentur
  57. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  58. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  59. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  60. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  61. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  62. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  63. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  64. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  65. inter enim cursant primordia principiorum
  66. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  67. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  68. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  69. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  70. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  71. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  72. sic calor atque et venti caeca potestas
  73. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  74. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  75. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  76. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  77. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  78. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  79. quod genus in nostris membris et corpore toto
  80. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  81. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  82. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  83. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  84. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  85. consimili ratione necessest ventus et
  86. et calor inter se vigeant commixta per artus
  87. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  88. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  89. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  90. interemant sensum diductaque solvant.
  91. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  92. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  93. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  94. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  95. est etiam quoque pacati status ille,
  96. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  97. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  98. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  99. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  100. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  101. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  102. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  103. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  104. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  105. at natura boum placido magis vivit
  106. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  107. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  108. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  109. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  110. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  111. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  112. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  113. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  114. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  115. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  116. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  117. inque aliis rebus multis differre necessest
  118. naturas hominum varias moresque sequacis;
  119. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  120. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  121. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  122. illud in his rebus video firmare potesse,
  123. usque adeo naturarum vestigia linqui
  124. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  125. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  126. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  127. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  128. nam communibus inter se radicibus haerent
  129. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  130. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  131. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  132. sic animi atque animae naturam corpore toto
  133. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  134. inplexis ita principiis ab origine prima
  135. inter se fiunt consorti praedita vita,
  136. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  137. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  138. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  139. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  140. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  141. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  142. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  143. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  144. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  145. discidium possunt artus perferre relicti,
  146. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  147. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  148. mutua vitalis discunt contagia motus,
  149. maternis etiam membris alvoque reposta,
  150. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  151. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  152. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  153. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  154. atque animam credit permixtam corpore toto
  155. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  156. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  157. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  158. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  159. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  160. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  161. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  162. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  163. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  164. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  165. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  166. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  167. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  168. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  169. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  170. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  171. iam magis exemptis oculis debere videtur
  172. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  173. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  174. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  175. corporis atque animi primordia singula primis
  176. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  177. nam cum multo sunt animae elementa minora
  178. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  179. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  180. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  181. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  182. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  183. intervalla tenere exordia prima animai.
  184. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  185. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  186. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  187. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  188. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  189. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  190. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  191. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  192. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  193. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  194. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  195. quam primordia sentiscant concussa animai,
  196. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  197. et quam in his intervallis tuditantia possint
  198. concursare coire et dissultare vicissim.
  199. Et magis est animus vitai claustra
  200. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  201. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  202. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  203. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  204. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  205. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  206. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  207. truncus adempta anima circum membrisque remota
  208. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  209. si non omnimodis, at magna parte animai
  210. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  211. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  212. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  213. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  214. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  215. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  216. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  217. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  218. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  219. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  220. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  221. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  222. conquisita diu dulcique reperta labore
  223. digna tua pergam disponere carmina vita.
  224. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  225. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  226. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  227. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  228. Principio quoniam tenuem constare minutis
  229. corporibus docui multoque minoribus esse
  230. principiis factam quam liquidus umor aquai
  231. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  232. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  233. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  234. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  235. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  236. nam procul haec dubio nobis simulacra
  237. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  238. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  239. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  240. crede animam quoque diffundi multoque perire
  241. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  242. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  243. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  244. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  245. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  246. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  247. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  248. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  249. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  250. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  251. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  252. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  253. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  254. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  255. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  256. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  257. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  258. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  259. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  260. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  261. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  262. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  263. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  264. sic animum curas acris luctumque metumque;
  265. quare participem leti quoque convenit esse.
  266. quin etiam morbis in corporis avius errat
  267. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  268. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  269. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  270. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  271. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  272. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  273. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  274. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  275. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  276. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  277. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  278. et pariter mentem sanari corpus inani
  279. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  280. acris et in venas discessit diditus ardor,
  281. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  282. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  283. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  284. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  285. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  286. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  287. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  288. significant, paulo si durior insinuarit
  289. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  290. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  291. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  292. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  293. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  294. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  295. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  296. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  297. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  298. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  299. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  300. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  301. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  302. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  303. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  304. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  305. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  306. in latebras acer corrupti corporis umor,
  307. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  308. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  309. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  310. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  311. cur eadem credis sine corpore in aperto
  312. cum validis ventis aetatem degere posse?
  313. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  314. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  315. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  316. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  317. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  318. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  319. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  320. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  321. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  322. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  323. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  324. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  325. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  326. usque adeo falsae rationi vera videtur
  327. res occurrere et effugium praecludere eunti
  328. ancipitique refutatu convincere falsum.
  329. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  330. et membratim vitalem deperdere sensum;
  331. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  332. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  333. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  334. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  335. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  336. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  337. introsum trahere et partis conducere in unum
  338. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  339. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  340. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  341. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  342. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  343. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  344. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  345. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  346. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  347. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  348. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  349. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  350. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  351. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  352. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  353. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  354. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  355. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  356. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  357. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  358. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  359. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  360. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  361. Denique corporis atque animi vivata potestas
  362. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  363. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  364. sola potest animi per se natura nec autem
  365. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  366. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  367. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  368. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  369. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  370. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  371. nec magnis intervallis primordia possunt
  372. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  373. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  374. haut possunt post mortem eiecta moveri
  375. propterea quia non simili ratione tenentur;
  376. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  377. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  378. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  379. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni