De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. acrius advertunt animos ad religionem.
  2. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  3. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  4. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  5. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  6. denique avarities et honorum caeca cupido,
  7. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  8. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  9. noctes atque dies niti praestante labore
  10. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  11. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  12. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  13. semota ab dulci vita stabilique videtur
  14. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  15. unde homines dum se falso terrore coacti
  16. effugisse volunt longe longeque remosse,
  17. sanguine civili rem conflant divitiasque
  18. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  19. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  20. et consanguineum mensas odere timentque.
  21. consimili ratione ab eodem saepe timore
  22. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  23. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  24. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  25. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  26. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  27. percipit humanos odium lucisque videndae,
  28. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  29. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  30. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  31. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  32. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  33. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  34. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  35. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  36. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  37. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  38. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  39. non radii solis neque lucida tela diei
  40. discutiant, sed naturae species ratioque.
  41. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  42. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  43. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  44. atque oculei partes animantis totius extant.
  45. ---
  46. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  47. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  48. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  49. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  50. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  51. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  52. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  53. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  54. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  55. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  56. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  57. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  58. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  59. in nullo caput interea sit forte dolore.
  60. Praeterea molli cum somno dedita membra
  61. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  62. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  63. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  64. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  65. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  66. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  67. principio fit uti detracto corpore multo
  68. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  69. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  70. diffugere forasque per os est editus ,
  71. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  72. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  73. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  74. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  75. semina, curare in membris ut vita moretur.
  76. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  77. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  78. quapropter quoniam est animi natura reperta
  79. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  80. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  81. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  82. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  83. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  84. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  85. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  86. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  87. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  88. idque situm media regione in pectoris haeret.
  89. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  90. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  91. cetera pars animae per totum dissita corpus
  92. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  93. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  94. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  95. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  96. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  97. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  98. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  99. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  100. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  101. consentire animam totam per membra videmus
  102. sudoresque ita palloremque existere toto
  103. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  104. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  105. denique concidere ex animi terrore videmus
  106. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  107. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  108. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  109. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  110. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  111. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  112. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  113. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  114. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  115. corporea natura animum constare animamque?
  116. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  117. consentire animum nobis in corpore cernis.
  118. si minus offendit vitam vis horrida teli
  119. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  120. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  121. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  122. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  123. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  124. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  125. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  126. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  127. principio esse aio persuptilem atque minutis
  128. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  129. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  130. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  131. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  132. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  133. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  134. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  135. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  136. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  137. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  138. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  139. at contra mellis constantior est natura
  140. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  141. haeret enim inter se magis omnis materiai
  142. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  143. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  144. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  145. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  146. at contra lapidum coniectum spicarumque
  147. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  148. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  149. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  150. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  151. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  152. mobilis egregie, perquam constare necessest
  153. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  154. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  155. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  156. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  157. quam tenui constet textura quamque loco se
  158. contineat parvo, si possit conglomerari,
  159. quod simul atque hominem leti secura quies est
  160. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  161. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  162. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  163. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  164. ergo animam totam perparvis esse necessest
  165. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  166. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  167. extima membrorum circumcaesura tamen se
  168. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  169. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  170. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  171. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  172. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  173. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  174. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  175. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  176. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  177. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  178. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  179. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  180. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  181. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  182. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  183. rara quod eius enim constat natura, necessest
  184. inter eum primordia multa moveri.
  185. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  186. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  187. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  188. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  189. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  190. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  191. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  192. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  193. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  194. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  195. inde calor motus et venti caeca potestas
  196. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  197. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  198. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  199. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  200. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  201. permanare malum, quin omnia perturbentur
  202. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  203. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  204. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  205. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  206. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  207. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  208. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  209. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  210. inter enim cursant primordia principiorum
  211. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  212. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  213. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  214. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  215. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  216. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  217. sic calor atque et venti caeca potestas
  218. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  219. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  220. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  221. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  222. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  223. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  224. quod genus in nostris membris et corpore toto
  225. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  226. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  227. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  228. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  229. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  230. consimili ratione necessest ventus et
  231. et calor inter se vigeant commixta per artus
  232. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  233. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  234. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  235. interemant sensum diductaque solvant.
  236. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  237. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  238. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  239. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  240. est etiam quoque pacati status ille,
  241. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  242. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  243. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  244. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  245. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  246. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  247. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  248. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  249. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  250. at natura boum placido magis vivit
  251. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  252. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  253. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  254. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  255. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  256. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  257. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  258. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  259. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  260. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  261. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  262. inque aliis rebus multis differre necessest
  263. naturas hominum varias moresque sequacis;
  264. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  265. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  266. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  267. illud in his rebus video firmare potesse,
  268. usque adeo naturarum vestigia linqui
  269. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  270. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  271. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  272. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  273. nam communibus inter se radicibus haerent
  274. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  275. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  276. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  277. sic animi atque animae naturam corpore toto
  278. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  279. inplexis ita principiis ab origine prima
  280. inter se fiunt consorti praedita vita,
  281. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  282. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  283. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  284. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  285. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  286. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  287. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  288. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  289. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  290. discidium possunt artus perferre relicti,
  291. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  292. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  293. mutua vitalis discunt contagia motus,
  294. maternis etiam membris alvoque reposta,
  295. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  296. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  297. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  298. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  299. atque animam credit permixtam corpore toto
  300. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  301. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  302. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  303. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  304. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  305. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  306. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  307. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  308. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  309. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  310. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  311. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  312. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  313. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  314. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  315. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  316. iam magis exemptis oculis debere videtur
  317. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  318. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  319. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  320. corporis atque animi primordia singula primis
  321. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  322. nam cum multo sunt animae elementa minora
  323. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  324. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  325. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  326. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  327. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  328. intervalla tenere exordia prima animai.
  329. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  330. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  331. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  332. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  333. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  334. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  335. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  336. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  337. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  338. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  339. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  340. quam primordia sentiscant concussa animai,
  341. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  342. et quam in his intervallis tuditantia possint
  343. concursare coire et dissultare vicissim.
  344. Et magis est animus vitai claustra
  345. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  346. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  347. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  348. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  349. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  350. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  351. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  352. truncus adempta anima circum membrisque remota
  353. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  354. si non omnimodis, at magna parte animai
  355. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  356. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  357. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  358. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  359. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  360. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  361. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  362. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  363. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  364. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  365. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  366. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  367. conquisita diu dulcique reperta labore
  368. digna tua pergam disponere carmina vita.
  369. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  370. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  371. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  372. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  373. Principio quoniam tenuem constare minutis
  374. corporibus docui multoque minoribus esse
  375. principiis factam quam liquidus umor aquai
  376. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  377. praestat et a tenui causa magis icta movetur,