De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concoctosque suo contractans perdere viro,
  2. propter eandem rem debent primordia rerum
  3. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  4. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  5. nec simili ratione saporem denique quemquam
  6. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  7. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  8. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  9. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  10. inmortalia si volumus subiungere rebus
  11. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  12. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  13. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  14. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  15. principiis constare. neque id manufesta refutant
  16. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  17. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  18. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  19. quippe videre licet vivos existere vermes
  20. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  21. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  22. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  23. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  24. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  25. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  26. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  27. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  28. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  29. non alia longe ratione atque arida ligna
  30. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  31. iamne vides igitur magni primordia rerum
  32. referre in quali sint ordine quaeque locata
  33. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  34. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  35. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  36. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  37. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  38. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  39. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  40. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  41. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  42. sed magni referre ea primum quantula constent,
  43. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  44. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  45. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  46. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  47. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  48. antiquis ex ordinibus permota nova re
  49. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  50. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  51. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  52. * * *
  53. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  54. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  55. mollia mortali consistere corpore creta.
  56. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  57. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  58. aut similis totis animalibus esse putari.
  59. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  60. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  61. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  62. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  63. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  64. vitali ut possint consentire undique sensu.
  65. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  66. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  67. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  68. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  69. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  70. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  71. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  72. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  73. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  74. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  75. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  76. quatinus in pullos animalis vertier ova
  77. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  78. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  79. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  80. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  81. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  82. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  83. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  84. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  85. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  86. Principio nequeunt ullius corporis esse
  87. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  88. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  89. aere fluminibus terris terraque creatis,
  90. nec congressa modo vitalis convenientes
  91. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  92. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  93. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  94. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  95. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  96. dissoluuntur enim positurae principiorum
  97. et penitus motus vitales inpediuntur,
  98. donec materies omnis concussa per artus
  99. vitalis animae nodos a corpore solvit
  100. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  101. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  102. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  103. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  104. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  105. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  106. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  107. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  108. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  109. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  110. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  111. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  112. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  113. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  114. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  115. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  116. scire licet nullo primordia posse dolore
  117. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  118. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  119. corporibus, quorum motus novitate laborent
  120. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  121. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  122. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  123. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  124. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  125. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  126. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  127. multaque de rerum mixtura dicere callent
  128. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  129. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  130. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  131. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  132. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  133. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  134. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  135. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  136. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  137. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  138. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  139. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  140. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  141. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  142. umoris guttas mater cum terra recepit,
  143. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  144. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  145. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  146. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  147. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  148. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  149. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  150. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  151. nec sic interemit mors res ut materiai
  152. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  153. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  154. res ut convertant formas mutentque colores
  155. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  156. ut noscas referre earum primordia rerum
  157. cum quibus et quali positura contineantur
  158. et quos inter se dent motus accipiantque,
  159. neve putes aeterna penes residere potesse
  160. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  161. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  162. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  163. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  164. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  165. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  166. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  167. consimilis; verum positura discrepitant res.
  168. sic ipsis in rebus item iam materiai
  169. intervalla vias conexus pondera plagas
  170. concursus motus ordo positura figurae
  171. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  172. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  173. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  174. accedere et nova se species ostendere rerum.
  175. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  176. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  177. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  178. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  179. principio caeli clarum purumque colorem
  180. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  181. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  182. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  183. ex improviso si sint obiecta repente,
  184. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  185. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  186. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  187. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  188. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  189. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  190. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  191. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  192. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  193. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  194. infinita foris haec extra moenia mundi,
  195. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  196. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  197. Principio nobis in cunctas undique partis
  198. et latere ex utroque supra supterque per omne
  199. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  200. vociferatur, et elucet natura profundi.
  201. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  202. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  203. seminaque innumero numero summaque profunda
  204. multimodis volitent aeterno percita motu,
  205. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  206. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  207. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  208. sponte sua forte offensando semina rerum
  209. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  210. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  211. magnarum rerum fierent exordia semper,
  212. terrai maris et caeli generisque animantum.
  213. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  214. esse alios alibi congressus materiai,
  215. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  216. Praeterea cum materies est multa parata,
  217. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  218. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  219. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  220. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  221. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  222. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  223. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  224. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  225. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  226. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  227. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  228. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  229. sint genere. in primis animalibus indice mente
  230. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  231. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  232. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  233. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  234. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  235. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  236. quando quidem vitae depactus terminus alte
  237. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  238. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  239. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  240. libera continuo, dominis privata superbis,
  241. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  242. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  243. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  244. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  245. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  246. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  247. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  248. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  249. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  250. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  251. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  252. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  253. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  254. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  255. primigenum maris et terrae solisque coortum
  256. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  257. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  258. unde mare et terrae possent augescere et unde
  259. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  260. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  261. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  262. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  263. umor ad umorem, terreno corpore terra
  264. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  265. donique ad extremum crescendi perfica finem
  266. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  267. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  268. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  269. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  270. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  271. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  272. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  273. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  274. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  275. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  276. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  277. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  278. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  279. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  280. inde minutatim vires et robur adultum
  281. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  282. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  283. et quo latior est, in cunctas undique partis
  284. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  285. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  286. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  287. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  288. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  289. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  290. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  291. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  292. corpora conficere et plagis infesta domare.
  293. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  294. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  295. omnia debet enim cibus integrare novando
  296. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  297. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  298. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  299. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  300. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  301. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  302. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  303. aurea de caelo demisit funis in arva
  304. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  305. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  306. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  307. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  308. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  309. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  310. conterimusque boves et viris agricolarum,
  311. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  312. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  313. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  314. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  315. et cum tempora temporibus praesentia confert
  316. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  317. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  318. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  319. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  320. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  321. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  322. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  323. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis