De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  2. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  3. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  4. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  5. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  6. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  7. et pariter mentem sanari corpus inani
  8. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  9. acris et in venas discessit diditus ardor,
  10. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  11. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  12. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  13. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  14. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  15. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  16. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  17. significant, paulo si durior insinuarit
  18. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  19. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  20. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  21. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  22. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  23. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  24. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  25. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  26. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  27. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  28. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  29. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  30. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  31. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  32. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  33. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  34. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  35. in latebras acer corrupti corporis umor,
  36. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  37. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  38. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  39. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  40. cur eadem credis sine corpore in aperto
  41. cum validis ventis aetatem degere posse?
  42. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  43. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  44. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  45. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  46. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  47. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  48. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  49. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  50. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  51. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  52. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  53. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  54. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  55. usque adeo falsae rationi vera videtur
  56. res occurrere et effugium praecludere eunti
  57. ancipitique refutatu convincere falsum.
  58. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  59. et membratim vitalem deperdere sensum;
  60. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  61. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  62. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  63. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  64. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  65. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  66. introsum trahere et partis conducere in unum
  67. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  68. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  69. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  70. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  71. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.