De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  2. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  3. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  4. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  5. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  6. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  7. truncus adempta anima circum membrisque remota
  8. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  9. si non omnimodis, at magna parte animai
  10. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  11. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  12. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  13. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  14. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  15. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  16. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  17. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  18. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  19. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  20. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  21. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  22. conquisita diu dulcique reperta labore
  23. digna tua pergam disponere carmina vita.
  24. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  25. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  26. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  27. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  28. Principio quoniam tenuem constare minutis
  29. corporibus docui multoque minoribus esse
  30. principiis factam quam liquidus umor aquai
  31. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  32. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  33. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  34. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  35. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  36. nam procul haec dubio nobis simulacra
  37. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  38. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  39. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  40. crede animam quoque diffundi multoque perire
  41. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  42. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  43. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  44. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  45. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  46. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  47. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  48. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  49. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  50. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  51. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  52. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  53. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  54. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  55. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  56. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  57. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  58. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  59. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  60. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  61. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  62. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  63. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  64. sic animum curas acris luctumque metumque;
  65. quare participem leti quoque convenit esse.
  66. quin etiam morbis in corporis avius errat
  67. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  68. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  69. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  70. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  71. illorum potis est, ad vitam qui revocantes