De Rerum Natura
Lucretius
-
- cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
- ac rarefactum detracto sanguine venis,
- qui credas posse hanc cohiberier ullo,
- corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
- Praeterea gigni pariter cum corpore et una
- crescere sentimus pariterque senescere mentem.
- nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
- corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
- inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
- consilium quoque maius et auctior est animi vis.
- post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
- corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
- claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
- omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
- ergo dissolui quoque convenit omnem animai
- naturam, ceu fumus, in altas auras;
- quando quidem gigni pariter pariterque videmus
- crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
- Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
- suscipere inmanis morbos durumque dolorem,