De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  2. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  3. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  4. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  5. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  6. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  7. extorres idem patria longeque fugati
  8. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  9. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  10. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  11. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  12. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  13. acrius advertunt animos ad religionem.
  14. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  15. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  16. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  17. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  18. denique avarities et honorum caeca cupido,
  19. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  20. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  21. noctes atque dies niti praestante labore
  22. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  23. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  24. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  25. semota ab dulci vita stabilique videtur
  26. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  27. unde homines dum se falso terrore coacti
  28. effugisse volunt longe longeque remosse,
  29. sanguine civili rem conflant divitiasque
  30. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  31. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  32. et consanguineum mensas odere timentque.
  33. consimili ratione ab eodem saepe timore
  34. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  35. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  36. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  37. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  38. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  39. percipit humanos odium lucisque videndae,
  40. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  41. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  42. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  43. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  44. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  45. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  46. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  47. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  48. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  49. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  50. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  51. non radii solis neque lucida tela diei
  52. discutiant, sed naturae species ratioque.
  53. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  54. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  55. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  56. atque oculei partes animantis totius extant.
  57. ---
  58. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  59. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  60. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  61. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  62. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  63. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  64. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  65. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  66. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  67. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  68. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  69. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  70. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  71. in nullo caput interea sit forte dolore.
  72. Praeterea molli cum somno dedita membra
  73. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  74. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  75. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  76. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  77. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  78. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  79. principio fit uti detracto corpore multo
  80. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  81. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  82. diffugere forasque per os est editus ,
  83. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  84. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  85. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  86. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  87. semina, curare in membris ut vita moretur.
  88. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  89. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  90. quapropter quoniam est animi natura reperta
  91. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  92. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  93. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  94. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  95. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  96. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  97. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  98. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  99. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  100. idque situm media regione in pectoris haeret.
  101. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  102. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  103. cetera pars animae per totum dissita corpus
  104. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  105. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  106. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  107. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  108. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  109. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  110. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  111. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  112. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  113. consentire animam totam per membra videmus
  114. sudoresque ita palloremque existere toto
  115. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  116. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  117. denique concidere ex animi terrore videmus
  118. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  119. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  120. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  121. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  122. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  123. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  124. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  125. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  126. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  127. corporea natura animum constare animamque?
  128. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  129. consentire animum nobis in corpore cernis.
  130. si minus offendit vitam vis horrida teli
  131. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  132. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  133. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  134. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  135. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  136. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  137. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  138. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  139. principio esse aio persuptilem atque minutis
  140. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  141. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  142. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  143. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  144. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  145. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  146. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  147. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  148. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  149. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  150. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  151. at contra mellis constantior est natura
  152. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  153. haeret enim inter se magis omnis materiai
  154. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  155. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  156. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  157. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  158. at contra lapidum coniectum spicarumque
  159. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  160. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  161. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  162. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  163. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  164. mobilis egregie, perquam constare necessest
  165. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  166. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  167. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  168. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  169. quam tenui constet textura quamque loco se
  170. contineat parvo, si possit conglomerari,
  171. quod simul atque hominem leti secura quies est
  172. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  173. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  174. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  175. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  176. ergo animam totam perparvis esse necessest
  177. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  178. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  179. extima membrorum circumcaesura tamen se
  180. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  181. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  182. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  183. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  184. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  185. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  186. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  187. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  188. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  189. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  190. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  191. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  192. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  193. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  194. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  195. rara quod eius enim constat natura, necessest
  196. inter eum primordia multa moveri.
  197. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  198. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  199. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  200. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  201. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  202. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  203. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  204. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  205. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  206. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  207. inde calor motus et venti caeca potestas
  208. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  209. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  210. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  211. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  212. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  213. permanare malum, quin omnia perturbentur
  214. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  215. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  216. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  217. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  218. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  219. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  220. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  221. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  222. inter enim cursant primordia principiorum
  223. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  224. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  225. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  226. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  227. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  228. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  229. sic calor atque et venti caeca potestas