De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  2. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  3. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  4. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  5. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  6. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  7. quod genus in nostris membris et corpore toto
  8. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  9. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  10. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  11. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  12. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  13. consimili ratione necessest ventus et
  14. et calor inter se vigeant commixta per artus
  15. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  16. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  17. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  18. interemant sensum diductaque solvant.
  19. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  20. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  21. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  22. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  23. est etiam quoque pacati status ille,
  24. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  25. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  26. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  27. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  28. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  29. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  30. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  31. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  32. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  33. at natura boum placido magis vivit
  34. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  35. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  36. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  37. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  38. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  39. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  40. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  41. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  42. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  43. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  44. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  45. inque aliis rebus multis differre necessest
  46. naturas hominum varias moresque sequacis;
  47. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  48. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  49. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  50. illud in his rebus video firmare potesse,
  51. usque adeo naturarum vestigia linqui
  52. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  53. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  54. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  55. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  56. nam communibus inter se radicibus haerent
  57. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  58. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  59. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  60. sic animi atque animae naturam corpore toto
  61. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  62. inplexis ita principiis ab origine prima
  63. inter se fiunt consorti praedita vita,
  64. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  65. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  66. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  67. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  68. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  69. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  70. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  71. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  72. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  73. discidium possunt artus perferre relicti,
  74. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  75. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  76. mutua vitalis discunt contagia motus,
  77. maternis etiam membris alvoque reposta,
  78. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  79. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  80. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  81. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  82. atque animam credit permixtam corpore toto
  83. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  84. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  85. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  86. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  87. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  88. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  89. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  90. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  91. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  92. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  93. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  94. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  95. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  96. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  97. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  98. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  99. iam magis exemptis oculis debere videtur
  100. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  101. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  102. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  103. corporis atque animi primordia singula primis
  104. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  105. nam cum multo sunt animae elementa minora
  106. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  107. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  108. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  109. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  110. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  111. intervalla tenere exordia prima animai.
  112. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  113. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  114. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  115. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  116. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  117. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  118. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  119. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  120. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  121. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  122. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  123. quam primordia sentiscant concussa animai,
  124. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  125. et quam in his intervallis tuditantia possint
  126. concursare coire et dissultare vicissim.
  127. Et magis est animus vitai claustra
  128. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  129. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  130. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  131. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  132. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  133. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  134. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  135. truncus adempta anima circum membrisque remota
  136. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  137. si non omnimodis, at magna parte animai
  138. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  139. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  140. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  141. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  142. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  143. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  144. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  145. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  146. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  147. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  148. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  149. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  150. conquisita diu dulcique reperta labore
  151. digna tua pergam disponere carmina vita.
  152. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  153. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  154. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  155. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  156. Principio quoniam tenuem constare minutis
  157. corporibus docui multoque minoribus esse
  158. principiis factam quam liquidus umor aquai
  159. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  160. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  161. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  162. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  163. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  164. nam procul haec dubio nobis simulacra
  165. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  166. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  167. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  168. crede animam quoque diffundi multoque perire
  169. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  170. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  171. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  172. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  173. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  174. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  175. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  176. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  177. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  178. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  179. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  180. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  181. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  182. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  183. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  184. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  185. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  186. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  187. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  188. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  189. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  190. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  191. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  192. sic animum curas acris luctumque metumque;
  193. quare participem leti quoque convenit esse.
  194. quin etiam morbis in corporis avius errat
  195. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  196. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  197. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  198. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  199. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  200. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  201. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  202. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  203. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  204. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  205. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  206. et pariter mentem sanari corpus inani
  207. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  208. acris et in venas discessit diditus ardor,
  209. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  210. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  211. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  212. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  213. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  214. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  215. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  216. significant, paulo si durior insinuarit
  217. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  218. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  219. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  220. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  221. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  222. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  223. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  224. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  225. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  226. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  227. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  228. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur