De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  2. hasce secundum res animi natura videtur
  3. atque animae claranda meis iam versibus esse
  4. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  5. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  6. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  7. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  8. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  9. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  10. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  11. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  12. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  13. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  14. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  15. extorres idem patria longeque fugati
  16. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  17. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  18. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  19. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  20. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  21. acrius advertunt animos ad religionem.
  22. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  23. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  24. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  25. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  26. denique avarities et honorum caeca cupido,
  27. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  28. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  29. noctes atque dies niti praestante labore
  30. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  31. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  32. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  33. semota ab dulci vita stabilique videtur
  34. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  35. unde homines dum se falso terrore coacti
  36. effugisse volunt longe longeque remosse,
  37. sanguine civili rem conflant divitiasque
  38. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  39. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  40. et consanguineum mensas odere timentque.
  41. consimili ratione ab eodem saepe timore
  42. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  43. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  44. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  45. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  46. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  47. percipit humanos odium lucisque videndae,
  48. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  49. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  50. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  51. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  52. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  53. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  54. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  55. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  56. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  57. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  58. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  59. non radii solis neque lucida tela diei
  60. discutiant, sed naturae species ratioque.
  61. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  62. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  63. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  64. atque oculei partes animantis totius extant.
  65. ---
  66. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  67. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  68. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  69. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  70. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  71. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  72. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  73. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  74. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  75. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  76. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  77. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  78. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  79. in nullo caput interea sit forte dolore.
  80. Praeterea molli cum somno dedita membra
  81. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  82. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  83. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  84. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  85. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  86. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  87. principio fit uti detracto corpore multo
  88. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  89. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  90. diffugere forasque per os est editus ,
  91. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  92. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  93. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  94. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  95. semina, curare in membris ut vita moretur.
  96. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  97. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  98. quapropter quoniam est animi natura reperta
  99. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  100. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  101. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  102. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  103. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  104. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  105. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  106. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  107. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  108. idque situm media regione in pectoris haeret.
  109. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  110. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  111. cetera pars animae per totum dissita corpus
  112. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  113. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  114. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  115. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  116. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  117. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  118. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  119. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  120. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  121. consentire animam totam per membra videmus
  122. sudoresque ita palloremque existere toto
  123. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  124. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  125. denique concidere ex animi terrore videmus
  126. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  127. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  128. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  129. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  130. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  131. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  132. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  133. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  134. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  135. corporea natura animum constare animamque?
  136. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  137. consentire animum nobis in corpore cernis.
  138. si minus offendit vitam vis horrida teli
  139. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  140. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  141. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  142. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  143. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  144. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  145. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  146. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  147. principio esse aio persuptilem atque minutis
  148. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  149. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  150. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  151. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  152. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  153. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  154. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  155. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  156. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  157. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  158. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  159. at contra mellis constantior est natura
  160. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  161. haeret enim inter se magis omnis materiai
  162. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  163. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  164. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  165. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  166. at contra lapidum coniectum spicarumque
  167. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  168. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  169. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  170. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  171. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  172. mobilis egregie, perquam constare necessest
  173. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  174. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  175. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  176. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  177. quam tenui constet textura quamque loco se
  178. contineat parvo, si possit conglomerari,
  179. quod simul atque hominem leti secura quies est
  180. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  181. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  182. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  183. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  184. ergo animam totam perparvis esse necessest
  185. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  186. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  187. extima membrorum circumcaesura tamen se
  188. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  189. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  190. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  191. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  192. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  193. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  194. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  195. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  196. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  197. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  198. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  199. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  200. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  201. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  202. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  203. rara quod eius enim constat natura, necessest
  204. inter eum primordia multa moveri.
  205. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  206. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  207. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  208. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  209. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  210. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  211. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  212. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  213. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  214. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  215. inde calor motus et venti caeca potestas
  216. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  217. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  218. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  219. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  220. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  221. permanare malum, quin omnia perturbentur
  222. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  223. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  224. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  225. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  226. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  227. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  228. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  229. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  230. inter enim cursant primordia principiorum
  231. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  232. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  233. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  234. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  235. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  236. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  237. sic calor atque et venti caeca potestas
  238. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  239. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  240. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  241. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  242. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  243. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  244. quod genus in nostris membris et corpore toto
  245. mixta latens animi vis est animaeque potestas,