De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  2. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  3. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  4. scire licet nullo primordia posse dolore
  5. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  6. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  7. corporibus, quorum motus novitate laborent
  8. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  9. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  10. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  11. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  12. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  13. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  14. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  15. multaque de rerum mixtura dicere callent
  16. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  17. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  18. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  19. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  20. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  21. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  22. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  23. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  24. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  25. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  26. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  27. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  28. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  29. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  30. umoris guttas mater cum terra recepit,
  31. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  32. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  33. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  34. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  35. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  36. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  37. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  38. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  39. nec sic interemit mors res ut materiai
  40. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  41. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  42. res ut convertant formas mutentque colores
  43. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  44. ut noscas referre earum primordia rerum
  45. cum quibus et quali positura contineantur
  46. et quos inter se dent motus accipiantque,
  47. neve putes aeterna penes residere potesse
  48. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  49. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  50. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  51. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  52. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  53. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  54. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  55. consimilis; verum positura discrepitant res.
  56. sic ipsis in rebus item iam materiai
  57. intervalla vias conexus pondera plagas
  58. concursus motus ordo positura figurae
  59. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  60. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  61. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  62. accedere et nova se species ostendere rerum.
  63. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  64. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  65. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  66. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  67. principio caeli clarum purumque colorem
  68. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  69. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  70. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  71. ex improviso si sint obiecta repente,
  72. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  73. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  74. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  75. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  76. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  77. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  78. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  79. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  80. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  81. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  82. infinita foris haec extra moenia mundi,
  83. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  84. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  85. Principio nobis in cunctas undique partis
  86. et latere ex utroque supra supterque per omne
  87. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  88. vociferatur, et elucet natura profundi.
  89. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  90. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  91. seminaque innumero numero summaque profunda
  92. multimodis volitent aeterno percita motu,
  93. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  94. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  95. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  96. sponte sua forte offensando semina rerum
  97. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  98. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  99. magnarum rerum fierent exordia semper,
  100. terrai maris et caeli generisque animantum.
  101. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  102. esse alios alibi congressus materiai,
  103. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  104. Praeterea cum materies est multa parata,
  105. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  106. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  107. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  108. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  109. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  110. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  111. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  112. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  113. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  114. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  115. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  116. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  117. sint genere. in primis animalibus indice mente
  118. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  119. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  120. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  121. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  122. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  123. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  124. quando quidem vitae depactus terminus alte
  125. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  126. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  127. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  128. libera continuo, dominis privata superbis,
  129. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  130. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  131. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  132. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  133. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  134. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  135. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  136. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  137. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  138. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  139. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  140. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  141. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  142. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  143. primigenum maris et terrae solisque coortum
  144. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  145. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  146. unde mare et terrae possent augescere et unde
  147. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  148. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  149. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  150. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  151. umor ad umorem, terreno corpore terra
  152. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  153. donique ad extremum crescendi perfica finem
  154. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  155. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  156. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  157. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  158. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  159. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  160. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  161. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  162. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  163. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  164. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  165. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  166. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  167. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  168. inde minutatim vires et robur adultum
  169. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  170. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  171. et quo latior est, in cunctas undique partis
  172. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  173. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  174. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  175. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  176. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  177. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  178. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  179. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  180. corpora conficere et plagis infesta domare.
  181. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  182. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  183. omnia debet enim cibus integrare novando
  184. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  185. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  186. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  187. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  188. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  189. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  190. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  191. aurea de caelo demisit funis in arva
  192. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  193. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  194. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  195. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  196. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  197. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  198. conterimusque boves et viris agricolarum,
  199. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  200. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  201. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  202. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  203. et cum tempora temporibus praesentia confert
  204. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  205. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  206. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  207. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  208. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  209. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  210. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  211. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,