De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  2. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  3. hasce secundum res animi natura videtur
  4. atque animae claranda meis iam versibus esse
  5. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  6. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  7. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  8. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  9. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  10. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  11. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  12. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  13. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  14. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  15. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  16. extorres idem patria longeque fugati
  17. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  18. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  19. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  20. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  21. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  22. acrius advertunt animos ad religionem.
  23. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  24. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  25. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  26. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  27. denique avarities et honorum caeca cupido,
  28. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  29. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  30. noctes atque dies niti praestante labore
  31. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  32. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  33. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  34. semota ab dulci vita stabilique videtur
  35. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  36. unde homines dum se falso terrore coacti
  37. effugisse volunt longe longeque remosse,
  38. sanguine civili rem conflant divitiasque
  39. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  40. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  41. et consanguineum mensas odere timentque.
  42. consimili ratione ab eodem saepe timore
  43. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  44. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  45. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  46. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  47. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  48. percipit humanos odium lucisque videndae,
  49. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  50. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  51. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  52. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  53. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  54. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  63. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  64. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  65. atque oculei partes animantis totius extant.
  66. ---
  67. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  68. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  69. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  70. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  71. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  72. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  73. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  74. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  75. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  76. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  77. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  78. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  79. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  80. in nullo caput interea sit forte dolore.
  81. Praeterea molli cum somno dedita membra
  82. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  83. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  84. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  85. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  86. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  87. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  88. principio fit uti detracto corpore multo
  89. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  90. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  91. diffugere forasque per os est editus ,
  92. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  93. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  94. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  95. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  96. semina, curare in membris ut vita moretur.
  97. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  98. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  99. quapropter quoniam est animi natura reperta
  100. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  101. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  102. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  103. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  104. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  105. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  106. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  107. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  108. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  109. idque situm media regione in pectoris haeret.
  110. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  111. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  112. cetera pars animae per totum dissita corpus
  113. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  114. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  115. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  116. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  117. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  118. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  119. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  120. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  121. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  122. consentire animam totam per membra videmus
  123. sudoresque ita palloremque existere toto
  124. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  125. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  126. denique concidere ex animi terrore videmus
  127. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  128. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  129. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  130. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  131. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  132. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  133. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  134. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  135. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  136. corporea natura animum constare animamque?
  137. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  138. consentire animum nobis in corpore cernis.
  139. si minus offendit vitam vis horrida teli
  140. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  141. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  142. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  143. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  144. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  145. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  146. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  147. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  148. principio esse aio persuptilem atque minutis
  149. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  150. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  151. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  152. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  153. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  154. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  155. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  156. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  157. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  158. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  159. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  160. at contra mellis constantior est natura
  161. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  162. haeret enim inter se magis omnis materiai
  163. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  164. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  165. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  166. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  167. at contra lapidum coniectum spicarumque
  168. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  169. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  170. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  171. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  172. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  173. mobilis egregie, perquam constare necessest
  174. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  175. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  176. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  177. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  178. quam tenui constet textura quamque loco se
  179. contineat parvo, si possit conglomerari,
  180. quod simul atque hominem leti secura quies est
  181. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  182. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  183. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  184. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  185. ergo animam totam perparvis esse necessest
  186. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  187. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  188. extima membrorum circumcaesura tamen se
  189. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  190. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  191. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  192. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  193. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  194. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  195. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  196. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  197. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  198. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  199. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  200. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  201. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  202. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  203. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  204. rara quod eius enim constat natura, necessest
  205. inter eum primordia multa moveri.
  206. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  207. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  208. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  209. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  210. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  211. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  212. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  213. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  214. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  215. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  216. inde calor motus et venti caeca potestas
  217. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  218. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  219. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  220. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  221. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  222. permanare malum, quin omnia perturbentur
  223. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  224. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  225. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  226. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  227. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  228. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  229. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  230. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  231. inter enim cursant primordia principiorum
  232. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  233. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  234. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  235. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  236. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  237. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  238. sic calor atque et venti caeca potestas
  239. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  240. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  241. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  242. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  243. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  244. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  245. quod genus in nostris membris et corpore toto
  246. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  247. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  248. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  249. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  250. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  251. consimili ratione necessest ventus et
  252. et calor inter se vigeant commixta per artus
  253. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  254. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  255. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  256. interemant sensum diductaque solvant.
  257. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  258. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  259. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  260. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  261. est etiam quoque pacati status ille,
  262. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  263. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  264. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  265. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  266. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  267. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  268. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  269. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  270. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  271. at natura boum placido magis vivit
  272. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  273. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  274. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  275. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  276. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  277. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  278. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  279. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  280. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  281. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  282. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  283. inque aliis rebus multis differre necessest
  284. naturas hominum varias moresque sequacis;
  285. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  286. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  287. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  288. illud in his rebus video firmare potesse,
  289. usque adeo naturarum vestigia linqui
  290. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  291. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  292. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  293. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  294. nam communibus inter se radicibus haerent
  295. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  296. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  297. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  298. sic animi atque animae naturam corpore toto
  299. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  300. inplexis ita principiis ab origine prima
  301. inter se fiunt consorti praedita vita,
  302. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  303. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  304. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  305. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  306. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  307. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  308. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  309. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  310. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  311. discidium possunt artus perferre relicti,
  312. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  313. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  314. mutua vitalis discunt contagia motus,
  315. maternis etiam membris alvoque reposta,
  316. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  317. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  318. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  319. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  320. atque animam credit permixtam corpore toto
  321. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  322. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  323. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  324. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  325. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  326. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  327. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  328. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  329. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  330. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  331. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  332. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  333. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  334. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  335. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  336. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  337. iam magis exemptis oculis debere videtur
  338. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  339. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  340. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  341. corporis atque animi primordia singula primis
  342. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  343. nam cum multo sunt animae elementa minora
  344. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  345. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  346. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  347. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  348. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  349. intervalla tenere exordia prima animai.
  350. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  351. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  352. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  353. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  354. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  355. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  356. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  357. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  358. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  359. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  360. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  361. quam primordia sentiscant concussa animai,
  362. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  363. et quam in his intervallis tuditantia possint
  364. concursare coire et dissultare vicissim.
  365. Et magis est animus vitai claustra
  366. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  367. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  368. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  369. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  370. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  371. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  372. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  373. truncus adempta anima circum membrisque remota
  374. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  375. si non omnimodis, at magna parte animai
  376. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  377. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  378. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  379. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  380. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  381. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  382. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  383. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  384. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  385. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  386. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  387. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  388. conquisita diu dulcique reperta labore
  389. digna tua pergam disponere carmina vita.
  390. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  391. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  392. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  393. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  394. Principio quoniam tenuem constare minutis
  395. corporibus docui multoque minoribus esse
  396. principiis factam quam liquidus umor aquai
  397. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  398. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  399. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  400. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  401. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  402. nam procul haec dubio nobis simulacra
  403. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  404. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  405. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  406. crede animam quoque diffundi multoque perire
  407. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  408. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  409. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  410. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  411. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  412. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  413. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  414. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  415. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  416. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  417. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  418. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  419. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  420. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  421. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  422. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  423. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  424. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  425. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  426. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  427. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  428. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  429. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  430. sic animum curas acris luctumque metumque;
  431. quare participem leti quoque convenit esse.
  432. quin etiam morbis in corporis avius errat
  433. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  434. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  435. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  436. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  437. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  438. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  439. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  440. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  441. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  442. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  443. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  444. et pariter mentem sanari corpus inani
  445. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  446. acris et in venas discessit diditus ardor,
  447. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  448. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  449. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  450. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  451. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  452. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  453. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  454. significant, paulo si durior insinuarit
  455. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  456. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  457. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  458. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  459. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  460. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  461. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  462. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  463. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  464. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  465. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  466. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  467. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  468. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  469. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  470. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  471. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  472. in latebras acer corrupti corporis umor,
  473. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  474. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  475. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  476. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  477. cur eadem credis sine corpore in aperto
  478. cum validis ventis aetatem degere posse?
  479. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  480. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  481. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  482. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  483. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  484. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  485. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  486. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  487. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  488. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  489. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  490. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  491. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  492. usque adeo falsae rationi vera videtur
  493. res occurrere et effugium praecludere eunti
  494. ancipitique refutatu convincere falsum.
  495. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  496. et membratim vitalem deperdere sensum;
  497. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  498. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  499. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  500. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  501. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  502. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  503. introsum trahere et partis conducere in unum
  504. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  505. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  506. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  507. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  508. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  509. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  510. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  511. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  512. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  513. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  514. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  515. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  516. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  517. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  518. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  519. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  520. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  521. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  522. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  523. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  524. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  525. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  526. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  527. Denique corporis atque animi vivata potestas
  528. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  529. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  530. sola potest animi per se natura nec autem
  531. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  532. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  533. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  534. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  535. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  536. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  537. nec magnis intervallis primordia possunt
  538. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  539. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  540. haut possunt post mortem eiecta moveri
  541. propterea quia non simili ratione tenentur;
  542. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  543. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  544. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  545. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  546. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  547. dissolui sensus animi fateare necessest
  548. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  549. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  550. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  551. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  552. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  553. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  554. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  555. fundamenta foras manant animaeque per artus
  556. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  557. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  558. dispertitam animae naturam exisse per artus
  559. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  560. quam prolapsa foras enaret in auras.
  561. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  562. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  563. ire anima ac toto solui de corpore tota
  564. et quasi supremo languescere tempore voltus
  565. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  566. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  567. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  568. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  569. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  570. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  571. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  572. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  573. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  574. non modo non omnem possit durare per aevom,
  575. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  576. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  577. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  578. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  579. verum deficere in certa regione locatam;
  580. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  581. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  582. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  583. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.