De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  2. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  3. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  4. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  5. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  6. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  7. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  8. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  9. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  10. cum pueri circum puerum pernice chorea
  11. armat et in numerum pernice chorea
  12. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  13. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  14. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  15. propterea magnam armati matrem comitantur,
  16. aut quia significant divam praedicere ut armis
  17. ac virtute velint patriam defendere terram
  18. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  19. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  20. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  21. omnis enim per se divom natura necessest
  22. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  23. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  24. nam privata dolore omni, privata periclis,
  25. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  26. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  27. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  28. et quia multarum potitur primordia rerum,
  29. multa modis multis effert in lumina solis.
  30. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  31. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  32. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  33. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  34. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  35. religione animum turpi contingere parcat.
  36. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  37. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  38. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  39. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  40. dissimili vivont specie retinentque parentum
  41. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  42. tanta est in quovis genere herbae materiai
  43. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  44. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  45. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  46. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  47. dissimili perfecta figura principiorum.
  48. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  49. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  50. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  51. scintillasque agere ac late differre favillam.
  52. cetera consimili mentis ratione peragrans
  53. invenies igitur multarum semina rerum
  54. corpore celare et varias cohibere figuras.
  55. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  56. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  57. haec igitur variis debent constare figuris;
  58. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  59. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  60. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  61. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  62. conveniunt et res permixto semine constant.
  63. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  64. multa elementa vides multis communia verbis,
  65. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  66. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  67. non quo multa parum communis littera currat
  68. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  69. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  70. sic aliis in rebus item communia multa
  71. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  72. dissimili tamen inter se consistere summa
  73. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  74. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  75. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  76. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  77. semiferas hominum species existere et altos
  78. inter dum ramos egigni corpore vivo
  79. multaque conecti terrestria membra marinis,
  80. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  81. pascere naturam per terras omniparentis.
  82. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  83. seminibus certis certa genetrice creata
  84. conservare genus crescentia posse videmus.
  85. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  86. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  87. corpora discedunt conexaque convenientis
  88. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  89. reicere in terras naturam, multaque caecis
  90. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  91. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  92. vitalis motus consentire atque imitari.
  93. sed ne forte putes animalia sola teneri
  94. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  95. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  96. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  97. dissimili constare figura principiorum;
  98. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  99. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  100. semina cum porro distent, differre necessust
  101. intervalla vias conexus pondera plagas
  102. concursus motus; quae non animalia solum
  103. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  104. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  105. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  106. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  107. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  108. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  109. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  110. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  111. corpora consimili sint eius tincta colore;
  112. nullus enim color est omnino materiai
  113. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  114. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  115. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  116. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  117. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  118. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  119. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  120. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  121. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  122. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  123. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  124. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  125. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  126. immutabile enim quiddam superare necessest,
  127. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  128. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  129. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  130. proinde colore cave contingas semina rerum,
  131. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  132. Praeterea si nulla coloris principiis est
  133. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  134. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  135. propterea magni quod refert, semina quaeque
  136. cum quibus et quali positura contineantur
  137. et quos inter se dent motus accipiantque,
  138. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  139. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  140. marmoreo fieri possint candore repente,
  141. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  142. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  143. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  144. materies ubi permixta est illius et ordo
  145. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  146. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  147. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  148. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  149. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  150. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  151. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  152. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  153. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  154. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  155. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  156. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  157. aut alio in quovis uno puroque nitore
  158. dissimiles longe inter se variosque colores.
  159. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  160. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  161. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  162. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  163. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  164. principiis rerum non numquam causa colores,
  165. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  166. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  167. quippe etenim multo proclivius exorientur
  168. candida de nullo quam nigro nata colore
  169. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  170. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  171. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  172. scire licet quam sint nullo velata colore;
  173. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  174. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  175. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  176. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  177. quae sita cervices circum collumque coronat;
  178. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  179. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  180. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  181. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  182. consimili mutat ratione obversa colores;
  183. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  184. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  185. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  186. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  187. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  188. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  189. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  190. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  191. sed variis formis variantes edere tactus.
  192. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  193. est natura coloris et omnia principiorum
  194. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  195. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  196. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  197. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  198. ex albis album pinnis iactare colorem
  199. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  200. aut alio quovis uno varioque colore.
  201. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  202. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  203. evanescere paulatim stinguique colorem;
  204. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  205. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  206. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  207. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  208. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  209. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  210. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  211. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  212. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  213. scire licet quaedam tam constare orba colore
  214. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  215. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  216. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  217. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  218. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  219. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  220. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  221. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  222. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  223. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  224. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  225. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  226. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  227. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  228. concoctosque suo contractans perdere viro,
  229. propter eandem rem debent primordia rerum
  230. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  231. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  232. nec simili ratione saporem denique quemquam
  233. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  234. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  235. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  236. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  237. inmortalia si volumus subiungere rebus
  238. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  239. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  240. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  241. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  242. principiis constare. neque id manufesta refutant
  243. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  244. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  245. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  246. quippe videre licet vivos existere vermes
  247. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  248. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  249. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  250. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  251. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  252. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  253. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  254. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  255. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  256. non alia longe ratione atque arida ligna
  257. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  258. iamne vides igitur magni primordia rerum
  259. referre in quali sint ordine quaeque locata
  260. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  261. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  262. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  263. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  264. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  265. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  266. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  267. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  268. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  269. sed magni referre ea primum quantula constent,
  270. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  271. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  272. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  273. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  274. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  275. antiquis ex ordinibus permota nova re
  276. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  277. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  278. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  279. * * *
  280. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  281. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  282. mollia mortali consistere corpore creta.
  283. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  284. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  285. aut similis totis animalibus esse putari.
  286. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  287. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  288. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  289. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  290. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  291. vitali ut possint consentire undique sensu.
  292. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  293. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  294. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  295. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  296. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  297. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  298. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  299. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  300. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  301. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  302. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  303. quatinus in pullos animalis vertier ova
  304. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  305. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  306. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  307. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  308. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  309. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  310. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  311. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  312. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  313. Principio nequeunt ullius corporis esse
  314. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  315. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  316. aere fluminibus terris terraque creatis,
  317. nec congressa modo vitalis convenientes
  318. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  319. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  320. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  321. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  322. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  323. dissoluuntur enim positurae principiorum
  324. et penitus motus vitales inpediuntur,
  325. donec materies omnis concussa per artus
  326. vitalis animae nodos a corpore solvit
  327. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  328. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  329. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  330. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  331. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  332. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  333. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  334. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  335. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  336. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  337. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  338. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  339. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  340. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  341. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  342. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  343. scire licet nullo primordia posse dolore
  344. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  345. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  346. corporibus, quorum motus novitate laborent
  347. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  348. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  349. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  350. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  351. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  352. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  353. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  354. multaque de rerum mixtura dicere callent
  355. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  356. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  357. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  358. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  359. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  360. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  361. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  362. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  363. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  364. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  365. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  366. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  367. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  368. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  369. umoris guttas mater cum terra recepit,
  370. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  371. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  372. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  373. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  374. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  375. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  376. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  377. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  378. nec sic interemit mors res ut materiai
  379. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  380. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  381. res ut convertant formas mutentque colores
  382. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  383. ut noscas referre earum primordia rerum
  384. cum quibus et quali positura contineantur
  385. et quos inter se dent motus accipiantque,
  386. neve putes aeterna penes residere potesse
  387. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  388. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  389. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  390. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  391. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  392. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  393. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  394. consimilis; verum positura discrepitant res.
  395. sic ipsis in rebus item iam materiai
  396. intervalla vias conexus pondera plagas
  397. concursus motus ordo positura figurae
  398. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  399. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  400. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  401. accedere et nova se species ostendere rerum.
  402. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  403. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  404. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  405. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  406. principio caeli clarum purumque colorem
  407. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  408. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  409. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  410. ex improviso si sint obiecta repente,
  411. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  412. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  413. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  414. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  415. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  416. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  417. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  418. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  419. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  420. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  421. infinita foris haec extra moenia mundi,
  422. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  423. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  424. Principio nobis in cunctas undique partis
  425. et latere ex utroque supra supterque per omne
  426. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  427. vociferatur, et elucet natura profundi.
  428. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  429. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  430. seminaque innumero numero summaque profunda
  431. multimodis volitent aeterno percita motu,
  432. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  433. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  434. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  435. sponte sua forte offensando semina rerum
  436. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  437. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  438. magnarum rerum fierent exordia semper,
  439. terrai maris et caeli generisque animantum.
  440. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  441. esse alios alibi congressus materiai,
  442. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  443. Praeterea cum materies est multa parata,
  444. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  445. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  446. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  447. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  448. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  449. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  450. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  451. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  452. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  453. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  454. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  455. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  456. sint genere. in primis animalibus indice mente
  457. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  458. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  459. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  460. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  461. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  462. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  463. quando quidem vitae depactus terminus alte
  464. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  465. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  466. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  467. libera continuo, dominis privata superbis,
  468. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  469. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  470. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  471. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  472. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  473. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  474. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  475. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  476. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  477. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  478. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  479. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  480. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  481. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  482. primigenum maris et terrae solisque coortum
  483. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  484. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  485. unde mare et terrae possent augescere et unde
  486. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  487. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  488. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  489. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  490. umor ad umorem, terreno corpore terra
  491. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  492. donique ad extremum crescendi perfica finem
  493. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  494. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  495. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  496. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  497. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  498. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  499. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  500. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  501. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  502. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  503. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  504. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  505. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  506. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  507. inde minutatim vires et robur adultum
  508. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  509. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  510. et quo latior est, in cunctas undique partis
  511. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  512. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  513. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  514. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  515. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  516. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  517. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  518. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  519. corpora conficere et plagis infesta domare.
  520. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  521. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  522. omnia debet enim cibus integrare novando
  523. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  524. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  525. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  526. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  527. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  528. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  529. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  530. aurea de caelo demisit funis in arva
  531. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  532. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  533. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  534. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  535. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  536. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  537. conterimusque boves et viris agricolarum,
  538. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  539. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  540. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  541. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  542. et cum tempora temporibus praesentia confert
  543. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  544. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  545. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  546. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  547. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  548. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  549. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  550. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis