De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  2. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  3. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  4. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  5. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  6. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  7. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  8. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  9. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  10. qualia sint et quam variis distantia formis
  11. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  12. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  13. hasce secundum res animi natura videtur
  14. atque animae claranda meis iam versibus esse
  15. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  16. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  17. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  18. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  19. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  20. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  21. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  22. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  23. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  24. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  25. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  26. extorres idem patria longeque fugati
  27. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  28. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  29. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  30. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  31. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  32. acrius advertunt animos ad religionem.
  33. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  34. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  35. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  36. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  37. denique avarities et honorum caeca cupido,
  38. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  39. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  40. noctes atque dies niti praestante labore
  41. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  42. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  43. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  44. semota ab dulci vita stabilique videtur
  45. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  46. unde homines dum se falso terrore coacti
  47. effugisse volunt longe longeque remosse,
  48. sanguine civili rem conflant divitiasque
  49. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  50. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  51. et consanguineum mensas odere timentque.
  52. consimili ratione ab eodem saepe timore
  53. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  54. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  55. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  56. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  57. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  58. percipit humanos odium lucisque videndae,
  59. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  60. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  61. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  62. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  63. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  64. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  65. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  66. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  67. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  68. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  69. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  70. non radii solis neque lucida tela diei
  71. discutiant, sed naturae species ratioque.
  72. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  73. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  74. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  75. atque oculei partes animantis totius extant.
  76. ---
  77. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  78. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  79. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  80. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  81. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  82. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  83. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  84. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  85. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  86. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  87. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  88. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  89. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  90. in nullo caput interea sit forte dolore.
  91. Praeterea molli cum somno dedita membra
  92. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  93. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  94. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  95. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  96. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  97. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  98. principio fit uti detracto corpore multo
  99. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  100. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  101. diffugere forasque per os est editus ,
  102. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  103. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  104. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  105. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  106. semina, curare in membris ut vita moretur.
  107. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  108. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  109. quapropter quoniam est animi natura reperta
  110. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  111. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  112. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  113. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  114. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  115. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  116. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  117. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  118. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  119. idque situm media regione in pectoris haeret.
  120. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  121. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  122. cetera pars animae per totum dissita corpus
  123. paret et ad numen mentis momenque movetur.