De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  2. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  3. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  4. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  5. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  6. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  7. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  8. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  9. consentire animam totam per membra videmus
  10. sudoresque ita palloremque existere toto
  11. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  12. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  13. denique concidere ex animi terrore videmus
  14. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  15. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  16. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  17. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  18. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  19. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  20. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  21. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  22. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  23. corporea natura animum constare animamque?
  24. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  25. consentire animum nobis in corpore cernis.
  26. si minus offendit vitam vis horrida teli
  27. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  28. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  29. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  30. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  31. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  32. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  33. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  34. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  35. principio esse aio persuptilem atque minutis
  36. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  37. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  38. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  39. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  40. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  41. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  42. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  43. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  44. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  45. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  46. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  47. at contra mellis constantior est natura
  48. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  49. haeret enim inter se magis omnis materiai
  50. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  51. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  52. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  53. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  54. at contra lapidum coniectum spicarumque
  55. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  56. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  57. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  58. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  59. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  60. mobilis egregie, perquam constare necessest
  61. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  62. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  63. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  64. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  65. quam tenui constet textura quamque loco se
  66. contineat parvo, si possit conglomerari,
  67. quod simul atque hominem leti secura quies est
  68. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  69. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  70. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  71. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  72. ergo animam totam perparvis esse necessest
  73. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  74. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  75. extima membrorum circumcaesura tamen se
  76. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  77. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  78. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  79. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  80. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  81. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  82. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  83. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  84. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  85. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  86. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  87. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  88. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  89. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  90. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  91. rara quod eius enim constat natura, necessest
  92. inter eum primordia multa moveri.
  93. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  94. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  95. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  96. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  97. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  98. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  99. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  100. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  101. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  102. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  103. inde calor motus et venti caeca potestas
  104. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  105. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  106. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  107. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  108. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  109. permanare malum, quin omnia perturbentur
  110. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  111. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  112. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  113. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  114. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  115. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  116. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  117. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  118. inter enim cursant primordia principiorum
  119. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  120. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  121. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  122. quod genus in quovis animantum viscere volgo