De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  2. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  3. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  4. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  5. mobilis egregie, perquam constare necessest
  6. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  7. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  8. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  9. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  10. quam tenui constet textura quamque loco se
  11. contineat parvo, si possit conglomerari,
  12. quod simul atque hominem leti secura quies est
  13. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  14. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  15. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  16. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  17. ergo animam totam perparvis esse necessest
  18. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  19. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  20. extima membrorum circumcaesura tamen se
  21. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  22. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  23. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  24. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  25. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  26. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  27. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  28. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  29. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  30. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  31. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  32. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  33. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  34. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  35. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  36. rara quod eius enim constat natura, necessest
  37. inter eum primordia multa moveri.
  38. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  39. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  40. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  41. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  42. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  43. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  44. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  45. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  46. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  47. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  48. inde calor motus et venti caeca potestas
  49. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  50. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  51. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  52. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  53. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  54. permanare malum, quin omnia perturbentur
  55. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  56. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  57. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  58. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  59. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  60. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  61. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  62. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  63. inter enim cursant primordia principiorum
  64. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  65. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  66. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  67. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  68. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  69. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  70. sic calor atque et venti caeca potestas
  71. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  72. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  73. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  74. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  75. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  76. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  77. quod genus in nostris membris et corpore toto
  78. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  79. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  80. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  81. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  82. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  83. consimili ratione necessest ventus et
  84. et calor inter se vigeant commixta per artus
  85. atque aliis aliud subsit magis emineatque,