De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  2. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  3. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  4. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  5. principio fit uti detracto corpore multo
  6. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  7. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  8. diffugere forasque per os est editus ,
  9. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  10. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  11. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  12. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  13. semina, curare in membris ut vita moretur.
  14. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  15. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  16. quapropter quoniam est animi natura reperta
  17. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  18. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  19. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  20. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  21. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  22. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  23. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  24. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  25. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  26. idque situm media regione in pectoris haeret.
  27. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  28. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  29. cetera pars animae per totum dissita corpus
  30. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  31. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  32. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  33. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  34. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  35. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  36. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  37. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  38. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  39. consentire animam totam per membra videmus
  40. sudoresque ita palloremque existere toto
  41. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  42. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  43. denique concidere ex animi terrore videmus
  44. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  45. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  46. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  47. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  48. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  49. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  50. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  51. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  52. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  53. corporea natura animum constare animamque?
  54. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  55. consentire animum nobis in corpore cernis.
  56. si minus offendit vitam vis horrida teli
  57. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  58. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  59. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  60. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  61. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  62. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  63. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  64. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  65. principio esse aio persuptilem atque minutis
  66. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  67. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  68. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  69. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  70. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  71. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  72. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  73. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  74. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  75. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  76. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  77. at contra mellis constantior est natura
  78. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  79. haeret enim inter se magis omnis materiai
  80. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  81. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  82. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  83. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  84. at contra lapidum coniectum spicarumque
  85. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam