De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  2. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  3. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  4. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  5. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  6. mobilis egregie, perquam constare necessest
  7. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  8. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  9. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  10. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  11. quam tenui constet textura quamque loco se
  12. contineat parvo, si possit conglomerari,
  13. quod simul atque hominem leti secura quies est
  14. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  15. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  16. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  17. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  18. ergo animam totam perparvis esse necessest
  19. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  20. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  21. extima membrorum circumcaesura tamen se
  22. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  23. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  24. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  25. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  26. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  27. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  28. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  29. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  30. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  31. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  32. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  33. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  34. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  35. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  36. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  37. rara quod eius enim constat natura, necessest
  38. inter eum primordia multa moveri.
  39. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  40. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  41. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  42. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  43. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  44. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  45. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  46. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  47. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  48. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  49. inde calor motus et venti caeca potestas
  50. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  51. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  52. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  53. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  54. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  55. permanare malum, quin omnia perturbentur
  56. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  57. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  58. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  59. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  60. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  61. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  62. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  63. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  64. inter enim cursant primordia principiorum
  65. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  66. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  67. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  68. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  69. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  70. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  71. sic calor atque et venti caeca potestas
  72. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  73. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  74. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  75. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  76. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  77. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  78. quod genus in nostris membris et corpore toto
  79. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  80. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  81. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  82. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  83. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  84. consimili ratione necessest ventus et
  85. et calor inter se vigeant commixta per artus
  86. atque aliis aliud subsit magis emineatque,