De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  2. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  3. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  4. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  5. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  6. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  7. principio fit uti detracto corpore multo
  8. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  9. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  10. diffugere forasque per os est editus ,
  11. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  12. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  13. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  14. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  15. semina, curare in membris ut vita moretur.
  16. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  17. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  18. quapropter quoniam est animi natura reperta
  19. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  20. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  21. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  22. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  23. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  24. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  25. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  26. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  27. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  28. idque situm media regione in pectoris haeret.
  29. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  30. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  31. cetera pars animae per totum dissita corpus
  32. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  33. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  34. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  35. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  36. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  37. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  38. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  39. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  40. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  41. consentire animam totam per membra videmus
  42. sudoresque ita palloremque existere toto
  43. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  44. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  45. denique concidere ex animi terrore videmus
  46. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  47. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  48. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  49. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  50. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  51. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  52. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  53. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  54. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  55. corporea natura animum constare animamque?
  56. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  57. consentire animum nobis in corpore cernis.
  58. si minus offendit vitam vis horrida teli
  59. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  60. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  61. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  62. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  63. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  64. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  65. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  66. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  67. principio esse aio persuptilem atque minutis
  68. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  69. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  70. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  71. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  72. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  73. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  74. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  75. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  76. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  77. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  78. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  79. at contra mellis constantior est natura
  80. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  81. haeret enim inter se magis omnis materiai
  82. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  83. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  84. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  85. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  86. at contra lapidum coniectum spicarumque