De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  2. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  3. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  4. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  5. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  6. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  7. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  8. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  9. consentire animam totam per membra videmus
  10. sudoresque ita palloremque existere toto
  11. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  12. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  13. denique concidere ex animi terrore videmus
  14. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  15. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  16. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  17. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  18. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  19. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  20. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  21. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  22. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  23. corporea natura animum constare animamque?
  24. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  25. consentire animum nobis in corpore cernis.