De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  2. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  3. diffugere forasque per os est editus ,
  4. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  5. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  6. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  7. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  8. semina, curare in membris ut vita moretur.
  9. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  10. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  11. quapropter quoniam est animi natura reperta
  12. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  13. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  14. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  15. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  16. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  17. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  18. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  19. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  20. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  21. idque situm media regione in pectoris haeret.
  22. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  23. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  24. cetera pars animae per totum dissita corpus
  25. paret et ad numen mentis momenque movetur.