De Rerum Natura
Lucretius
-
- E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
- qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
- te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
- ficta pedum pono pressis vestigia signis,
- non ita certandi cupidus quam propter amorem
- quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
- cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
- consimile in cursu possint et fortis equi vis?
- tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
- suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
- floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
- omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
- aurea, perpetua semper dignissima vita.
- nam simul ac ratio tua coepit vociferari
- naturam rerum divina mente coorta
- diffugiunt animi terrores, moenia mundi
- discedunt. totum video per inane geri res.
- apparet divum numen sedesque quietae,
- quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
- aspergunt neque nix acri concreta pruina