De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  2. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  3. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  4. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  5. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  6. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  7. conterimusque boves et viris agricolarum,
  8. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  9. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  10. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  11. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  12. et cum tempora temporibus praesentia confert
  13. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  14. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  15. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  16. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  17. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  18. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  19. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  20. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.