De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scire licet nullo primordia posse dolore
  2. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  3. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  4. corporibus, quorum motus novitate laborent
  5. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  6. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  7. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  8. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  9. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  10. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  11. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  12. multaque de rerum mixtura dicere callent
  13. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  14. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  15. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  16. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  17. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  18. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  19. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  20. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  21. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  22. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  23. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  24. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  25. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  26. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  27. umoris guttas mater cum terra recepit,
  28. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  29. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  30. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  31. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  32. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  33. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  34. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  35. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  36. nec sic interemit mors res ut materiai
  37. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  38. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  39. res ut convertant formas mutentque colores
  40. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  41. ut noscas referre earum primordia rerum
  42. cum quibus et quali positura contineantur
  43. et quos inter se dent motus accipiantque,
  44. neve putes aeterna penes residere potesse
  45. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  46. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  47. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  48. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  49. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  50. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  51. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  52. consimilis; verum positura discrepitant res.
  53. sic ipsis in rebus item iam materiai
  54. intervalla vias conexus pondera plagas
  55. concursus motus ordo positura figurae
  56. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  57. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  58. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris