De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut similis totis animalibus esse putari.
  2. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  3. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  4. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  5. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  6. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  7. vitali ut possint consentire undique sensu.
  8. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  9. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  10. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  11. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  12. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  13. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  14. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  15. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  16. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  17. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  18. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  19. quatinus in pullos animalis vertier ova
  20. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  21. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  22. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  23. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  24. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  25. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  26. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  27. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  28. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  29. Principio nequeunt ullius corporis esse
  30. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  31. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  32. aere fluminibus terris terraque creatis,
  33. nec congressa modo vitalis convenientes
  34. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  35. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  36. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  37. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  38. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  39. dissoluuntur enim positurae principiorum
  40. et penitus motus vitales inpediuntur,
  41. donec materies omnis concussa per artus
  42. vitalis animae nodos a corpore solvit
  43. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  44. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  45. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  46. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  47. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  48. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  49. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  50. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  51. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  52. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  53. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  54. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  55. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  56. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  57. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  58. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,