De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  2. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  3. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  4. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  5. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  6. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  7. scire licet nullo primordia posse dolore
  8. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  9. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  10. corporibus, quorum motus novitate laborent
  11. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  12. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  13. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  14. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  15. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  16. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  17. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  18. multaque de rerum mixtura dicere callent
  19. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  20. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  21. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  22. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  23. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  24. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  25. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  26. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  27. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  28. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  29. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  30. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  31. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  32. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  33. umoris guttas mater cum terra recepit,
  34. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  35. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  36. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  37. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  38. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  39. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  40. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  41. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  42. nec sic interemit mors res ut materiai
  43. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  44. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  45. res ut convertant formas mutentque colores
  46. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  47. ut noscas referre earum primordia rerum
  48. cum quibus et quali positura contineantur
  49. et quos inter se dent motus accipiantque,
  50. neve putes aeterna penes residere potesse
  51. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  52. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  53. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  54. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  55. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  56. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  57. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  58. consimilis; verum positura discrepitant res.
  59. sic ipsis in rebus item iam materiai
  60. intervalla vias conexus pondera plagas
  61. concursus motus ordo positura figurae
  62. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  63. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  64. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  65. accedere et nova se species ostendere rerum.
  66. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  67. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  68. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  69. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  70. principio caeli clarum purumque colorem
  71. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  72. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  73. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  74. ex improviso si sint obiecta repente,
  75. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  76. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  77. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  78. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  79. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  80. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  81. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  82. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  83. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  84. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  85. infinita foris haec extra moenia mundi,
  86. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  87. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  88. Principio nobis in cunctas undique partis
  89. et latere ex utroque supra supterque per omne
  90. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  91. vociferatur, et elucet natura profundi.
  92. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  93. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  94. seminaque innumero numero summaque profunda
  95. multimodis volitent aeterno percita motu,
  96. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  97. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  98. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  99. sponte sua forte offensando semina rerum
  100. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  101. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  102. magnarum rerum fierent exordia semper,
  103. terrai maris et caeli generisque animantum.
  104. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  105. esse alios alibi congressus materiai,
  106. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  107. Praeterea cum materies est multa parata,
  108. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  109. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  110. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  111. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  112. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  113. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  114. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  115. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  116. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  117. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  118. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  119. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  120. sint genere. in primis animalibus indice mente
  121. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  122. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  123. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  124. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  125. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  126. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  127. quando quidem vitae depactus terminus alte
  128. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  129. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  130. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  131. libera continuo, dominis privata superbis,
  132. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  133. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  134. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  135. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  136. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  137. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  138. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  139. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  140. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  141. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  142. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  143. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  144. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  145. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  146. primigenum maris et terrae solisque coortum
  147. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  148. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  149. unde mare et terrae possent augescere et unde
  150. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  151. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  152. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  153. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  154. umor ad umorem, terreno corpore terra
  155. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  156. donique ad extremum crescendi perfica finem
  157. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  158. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  159. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  160. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  161. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  162. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  163. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  164. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  165. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  166. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  167. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  168. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  169. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  170. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  171. inde minutatim vires et robur adultum
  172. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  173. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  174. et quo latior est, in cunctas undique partis
  175. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  176. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  177. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  178. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  179. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  180. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  181. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  182. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  183. corpora conficere et plagis infesta domare.
  184. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  185. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  186. omnia debet enim cibus integrare novando
  187. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  188. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  189. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  190. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  191. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  192. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  193. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  194. aurea de caelo demisit funis in arva
  195. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  196. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  197. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  198. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  199. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  200. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  201. conterimusque boves et viris agricolarum,
  202. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  203. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  204. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  205. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  206. et cum tempora temporibus praesentia confert
  207. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  208. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  209. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  210. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  211. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  212. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  213. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  214. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,