De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque conecti terrestria membra marinis,
  2. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  3. pascere naturam per terras omniparentis.
  4. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  5. seminibus certis certa genetrice creata
  6. conservare genus crescentia posse videmus.
  7. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  8. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  9. corpora discedunt conexaque convenientis
  10. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  11. reicere in terras naturam, multaque caecis
  12. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  13. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  14. vitalis motus consentire atque imitari.
  15. sed ne forte putes animalia sola teneri
  16. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  17. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  18. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  19. dissimili constare figura principiorum;
  20. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  21. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  22. semina cum porro distent, differre necessust
  23. intervalla vias conexus pondera plagas
  24. concursus motus; quae non animalia solum
  25. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  26. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  27. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  28. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  29. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  30. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  31. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  32. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  33. corpora consimili sint eius tincta colore;
  34. nullus enim color est omnino materiai
  35. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  36. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  37. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  38. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  39. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  40. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  41. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  42. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  43. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  44. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  45. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  46. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  47. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  48. immutabile enim quiddam superare necessest,
  49. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  50. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  51. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  52. proinde colore cave contingas semina rerum,
  53. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  54. Praeterea si nulla coloris principiis est
  55. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  56. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  57. propterea magni quod refert, semina quaeque
  58. cum quibus et quali positura contineantur
  59. et quos inter se dent motus accipiantque,
  60. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  61. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  62. marmoreo fieri possint candore repente,
  63. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  64. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  65. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  66. materies ubi permixta est illius et ordo
  67. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  68. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  69. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  70. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  71. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  72. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  73. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  74. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  75. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  76. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  77. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  78. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  79. aut alio in quovis uno puroque nitore
  80. dissimiles longe inter se variosque colores.
  81. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  82. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  83. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  84. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  85. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  86. principiis rerum non numquam causa colores,
  87. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  88. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  89. quippe etenim multo proclivius exorientur
  90. candida de nullo quam nigro nata colore
  91. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  92. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  93. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  94. scire licet quam sint nullo velata colore;
  95. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  96. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  97. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  98. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  99. quae sita cervices circum collumque coronat;
  100. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  101. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  102. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  103. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  104. consimili mutat ratione obversa colores;
  105. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  106. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  107. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  108. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  109. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  110. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  111. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  112. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  113. sed variis formis variantes edere tactus.
  114. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  115. est natura coloris et omnia principiorum
  116. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  117. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  118. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  119. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  120. ex albis album pinnis iactare colorem
  121. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  122. aut alio quovis uno varioque colore.
  123. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  124. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  125. evanescere paulatim stinguique colorem;
  126. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  127. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  128. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  129. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  130. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  131. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  132. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  133. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  134. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  135. scire licet quaedam tam constare orba colore
  136. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  137. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  138. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  139. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  140. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  141. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  142. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  143. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  144. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  145. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  146. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  147. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  148. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  149. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  150. concoctosque suo contractans perdere viro,
  151. propter eandem rem debent primordia rerum
  152. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  153. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  154. nec simili ratione saporem denique quemquam
  155. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  156. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  157. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  158. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  159. inmortalia si volumus subiungere rebus
  160. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  161. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  162. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  163. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  164. principiis constare. neque id manufesta refutant
  165. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  166. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  167. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  168. quippe videre licet vivos existere vermes
  169. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  170. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  171. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  172. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  173. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  174. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  175. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  176. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  177. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  178. non alia longe ratione atque arida ligna
  179. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  180. iamne vides igitur magni primordia rerum
  181. referre in quali sint ordine quaeque locata
  182. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  183. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  184. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  185. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  186. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  187. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  188. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  189. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  190. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  191. sed magni referre ea primum quantula constent,
  192. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  193. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  194. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  195. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  196. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  197. antiquis ex ordinibus permota nova re
  198. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  199. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  200. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  201. * * *
  202. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  203. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  204. mollia mortali consistere corpore creta.
  205. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  206. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  207. aut similis totis animalibus esse putari.
  208. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  209. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  210. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  211. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  212. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  213. vitali ut possint consentire undique sensu.
  214. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  215. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  216. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  217. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  218. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  219. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  220. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  221. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  222. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  223. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  224. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  225. quatinus in pullos animalis vertier ova
  226. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  227. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  228. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  229. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  230. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  231. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  232. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  233. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  234. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  235. Principio nequeunt ullius corporis esse
  236. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  237. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  238. aere fluminibus terris terraque creatis,
  239. nec congressa modo vitalis convenientes
  240. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  241. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  242. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  243. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  244. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  245. dissoluuntur enim positurae principiorum
  246. et penitus motus vitales inpediuntur,
  247. donec materies omnis concussa per artus
  248. vitalis animae nodos a corpore solvit
  249. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  250. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  251. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  252. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  253. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  254. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  255. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  256. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  257. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  258. nam qua re potius leti iam limine ab ipso