De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  2. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  3. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  4. dissoluuntur enim positurae principiorum
  5. et penitus motus vitales inpediuntur,
  6. donec materies omnis concussa per artus
  7. vitalis animae nodos a corpore solvit
  8. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  9. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  10. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  11. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  12. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  13. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  14. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  15. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  16. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  17. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  18. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  19. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  20. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  21. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  22. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  23. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  24. scire licet nullo primordia posse dolore
  25. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  26. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  27. corporibus, quorum motus novitate laborent
  28. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  29. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  30. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  31. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  32. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  33. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  34. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  35. multaque de rerum mixtura dicere callent
  36. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  37. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  38. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  39. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  40. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  41. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  42. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  43. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  44. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  45. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  46. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  47. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  48. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  49. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  50. umoris guttas mater cum terra recepit,
  51. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  52. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  53. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  54. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  55. qua propter merito maternum nomen adepta est.