De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  2. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  3. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  4. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  5. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  6. antiquis ex ordinibus permota nova re
  7. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  8. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  9. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  10. * * *
  11. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  12. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  13. mollia mortali consistere corpore creta.
  14. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  15. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  16. aut similis totis animalibus esse putari.
  17. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  18. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  19. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  20. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  21. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  22. vitali ut possint consentire undique sensu.
  23. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  24. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  25. atque animalia sint mortalibus una eademque?