De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  2. quippe videre licet vivos existere vermes
  3. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  4. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  5. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  6. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  7. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  8. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  9. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  10. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  11. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  12. non alia longe ratione atque arida ligna
  13. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  14. iamne vides igitur magni primordia rerum
  15. referre in quali sint ordine quaeque locata
  16. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  17. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  18. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  19. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  20. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  21. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  22. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  23. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  24. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  25. sed magni referre ea primum quantula constent,