De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  2. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  3. sed magni referre ea primum quantula constent,
  4. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  5. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  6. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  7. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  8. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  9. antiquis ex ordinibus permota nova re
  10. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  11. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  12. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  13. * * *
  14. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  15. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  16. mollia mortali consistere corpore creta.
  17. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  18. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  19. aut similis totis animalibus esse putari.
  20. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  21. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  22. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  23. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  24. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  25. vitali ut possint consentire undique sensu.
  26. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  27. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  28. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  29. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  30. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  31. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  32. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  33. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  34. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  35. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  36. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  37. quatinus in pullos animalis vertier ova
  38. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  39. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  40. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  41. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  42. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  43. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  44. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  45. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  46. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  47. Principio nequeunt ullius corporis esse
  48. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  49. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  50. aere fluminibus terris terraque creatis,
  51. nec congressa modo vitalis convenientes
  52. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  53. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  54. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  55. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  56. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  57. dissoluuntur enim positurae principiorum
  58. et penitus motus vitales inpediuntur,
  59. donec materies omnis concussa per artus
  60. vitalis animae nodos a corpore solvit
  61. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  62. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  63. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  64. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  65. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  66. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  67. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  68. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  69. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  70. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  71. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  72. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  73. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  74. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  75. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  76. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  77. scire licet nullo primordia posse dolore
  78. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  79. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  80. corporibus, quorum motus novitate laborent
  81. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  82. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  83. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  84. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  85. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  86. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  87. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  88. multaque de rerum mixtura dicere callent
  89. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  90. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  91. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  92. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  93. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  94. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  95. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  96. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  97. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  98. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  99. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  100. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  101. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  102. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  103. umoris guttas mater cum terra recepit,
  104. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  105. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  106. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt