De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  2. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  3. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  4. principiis rerum non numquam causa colores,
  5. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  6. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  7. quippe etenim multo proclivius exorientur
  8. candida de nullo quam nigro nata colore
  9. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  10. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  11. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  12. scire licet quam sint nullo velata colore;
  13. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  14. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  15. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  16. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  17. quae sita cervices circum collumque coronat;
  18. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  19. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  20. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  21. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  22. consimili mutat ratione obversa colores;
  23. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  24. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  25. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  26. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  27. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  28. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  29. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  30. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  31. sed variis formis variantes edere tactus.
  32. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  33. est natura coloris et omnia principiorum
  34. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  35. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  36. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  37. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  38. ex albis album pinnis iactare colorem
  39. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  40. aut alio quovis uno varioque colore.
  41. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  42. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  43. evanescere paulatim stinguique colorem;
  44. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  45. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  46. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  47. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  48. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  49. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  50. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  51. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  52. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  53. scire licet quaedam tam constare orba colore
  54. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  55. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  56. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  57. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  58. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  59. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  60. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  61. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  62. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  63. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  64. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  65. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  66. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  67. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  68. concoctosque suo contractans perdere viro,
  69. propter eandem rem debent primordia rerum
  70. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  71. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  72. nec simili ratione saporem denique quemquam
  73. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  74. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  75. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  76. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  77. inmortalia si volumus subiungere rebus
  78. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  79. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  80. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  81. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  82. principiis constare. neque id manufesta refutant
  83. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  84. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  85. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  86. quippe videre licet vivos existere vermes
  87. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  88. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  89. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  90. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  91. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  92. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  93. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  94. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  95. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  96. non alia longe ratione atque arida ligna
  97. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  98. iamne vides igitur magni primordia rerum
  99. referre in quali sint ordine quaeque locata
  100. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  101. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  102. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  103. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  104. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  105. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  106. illud in his igitur rebus meminisse decebit,