De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quo iactari magis omnia materiai
  2. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  3. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  4. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  5. inmensumque patere in cunctas undique partis
  6. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  7. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  8. reddita corporibus primis per inane profundum,
  9. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  10. partim intervallis magnis confulta resultant,
  11. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  12. et quae cumque magis condenso conciliatu
  13. exiguis intervallis convecta resultant,
  14. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  15. haec validas saxi radices et fera ferri
  16. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  17. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  18. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  19. in magnis intervallis; haec aera rarum
  20. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  21. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  22. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  23. consociare etiam motus potuere recepta.
  24. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  25. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  26. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  27. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  28. multa minuta modis multis per inane videbis
  29. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  30. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  31. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  32. conciliis et discidiis exercita crebris;
  33. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  34. quale sit in magno iactari semper inani.
  35. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  36. exemplare dare et vestigia notitiai.
  37. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  38. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  39. quod tales turbae motus quoque materiai
  40. significant clandestinos caecosque subesse.
  41. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  42. commutare viam retroque repulsa reverti
  43. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  44. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  45. prima moventur enim per se primordia rerum,
  46. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  47. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  48. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  49. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  50. sic a principiis ascendit motus et exit
  51. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  52. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  53. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  54. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  55. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  56. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  57. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  58. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  59. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  60. convestire sua perfundens omnia luce,
  61. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  62. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  63. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  64. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  65. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  66. sed complexa meant inter se conque globata;
  67. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  68. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  69. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  70. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  71. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  72. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  73. debent ni mirum praecellere mobilitate
  74. et multo citius ferri quam lumina solis
  75. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  76. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  77. * * *
  78. nec persectari primordia singula quaeque,
  79. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  80. At quidam contra haec, ignari materiai,
  81. naturam non posse deum sine numine reddunt
  82. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  83. tempora mutare annorum frugesque creare
  84. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  85. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  86. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  87. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  88. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  89. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  90. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  91. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  92. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  93. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  94. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  95. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  96. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  97. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  98. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  99. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  100. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  101. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  102. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  103. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  104. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  105. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  106. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  107. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  108. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  109. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  110. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  111. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  112. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  113. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  114. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  115. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  116. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  117. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  118. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  119. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  120. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  121. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  122. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  123. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  124. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  125. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  126. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  127. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  128. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  129. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  130. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  131. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  132. incertisque locis spatio depellere paulum,
  133. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  134. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  135. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  136. nec foret offensus natus nec plaga creata
  137. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  138. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  139. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  140. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  141. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  142. avius a vera longe ratione recedit.
  143. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  144. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  145. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  146. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  147. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  148. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  149. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  150. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  151. omnia qua propter debent per inane quietum
  152. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  153. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  154. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  155. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  156. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  157. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  158. obliquos videamur et id res vera refutet.
  159. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  160. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  161. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  162. sed nihil omnino recta regione viai
  163. declinare quis est qui possit cernere sese?
  164. Denique si semper motu conectitur omnis
  165. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  166. nec declinando faciunt primordia motus
  167. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  168. ex infinito ne causam causa sequatur,
  169. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  170. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  171. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  172. declinamus item motus nec tempore certo
  173. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  174. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  175. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  176. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  177. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  178. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  179. omnis enim totum per corpus materiai
  180. copia conciri debet, concita per artus
  181. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  182. ut videas initum motus a corde creari
  183. ex animique voluntate id procedere primum,
  184. inde dari porro per totum corpus et artus.
  185. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  186. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  187. nam tum materiem totius corporis omnem
  188. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  189. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  190. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  191. pellat et invitos cogat procedere saepe
  192. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  193. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  194. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  195. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  196. et proiecta refrenatur retroque residit.
  197. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  198. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  199. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  200. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  201. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  202. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  203. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  204. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  205. id facit exiguum clinamen principiorum
  206. nec regione loci certa nec tempore certo.
  207. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  208. copia nec porro maioribus intervallis;
  209. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  210. qua propter quo nunc in motu principiorum
  211. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  212. et post haec semper simili ratione ferentur,
  213. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  214. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  215. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  216. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  217. nam neque quo possit genus ullum materiai
  218. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  219. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  220. naturam rerum mutare et vertere motus.
  221. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  222. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  223. summa tamen summa videatur stare quiete,
  224. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  225. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  226. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  227. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  228. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  229. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  230. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  231. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  232. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  233. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  234. omnia quae nobis longe confusa videntur
  235. et velut in viridi candor consistere colli.
  236. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  237. camporum complent belli simulacra cientes,
  238. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  239. aere renidescit tellus supterque virum vi
  240. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  241. icti reiectant voces ad sidera mundi
  242. et circum volitant equites mediosque repente
  243. tramittunt valido quatientes impete campos;
  244. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  245. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  246. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  247. qualia sint et quam longe distantia formis,
  248. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  249. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  250. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  251. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  252. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  253. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  254. esse pari filo similique adfecta figura.
  255. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  256. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  257. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  258. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  259. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  260. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  261. invenies tamen inter se differre figuris.
  262. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  263. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  264. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  265. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  266. turicremas propter mactatus concidit aras
  267. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  268. at mater viridis saltus orbata peragrans
  269. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  270. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  271. conspicere amissum fetum, completque querellis
  272. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  273. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  274. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  275. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  276. oblectare animum subitamque avertere curam,
  277. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  278. derivare queunt animum curaque levare;
  279. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  280. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  281. cornigeras norunt matres agnique petulci
  282. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  283. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  284. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  285. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  286. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  287. concharumque genus parili ratione videmus
  288. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  289. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  290. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  291. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  292. unius ad certam formam primordia rerum,
  293. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  294. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  295. quare fulmineus multo penetralior ignis
  296. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  297. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  298. subtilem magis e parvis constare figuris
  299. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  300. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  301. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  302. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  303. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  304. et quamvis subito per colum vina videmus
  305. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  306. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  307. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  308. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  309. inter se possint primordia singula quaeque
  310. singula per cuiusque foramina permanare.
  311. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  312. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  313. at contra taetra absinthi natura ferique
  314. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  315. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  316. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  317. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  318. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  319. proptereaque solere vias rescindere nostris
  320. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  321. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  322. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  323. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  324. horrorem constare elementis levibus aeque
  325. ac musaea mele, per chordas organici quae
  326. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  327. neu simili penetrare putes primordia forma
  328. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  329. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  330. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  331. neve bonos rerum simili constare colores
  332. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  333. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  334. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  335. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  336. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  337. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  338. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  339. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  340. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  341. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  342. titillare magis sensus quam laedere possint,
  343. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  344. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  345. dissimili dentata modo conpungere sensus
  346. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  347. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  348. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  349. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  350. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  351. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  352. semina confundunt inter se concita sensum;
  353. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  354. tute tibi partem ferias atque experiare.
  355. qua propter longe formas distare necessest
  356. principiis, varios quae possint edere sensus.
  357. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  358. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  359. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  360. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  361. prima acie constant ictus contemnere sueta
  362. et validi silices ac duri robora ferri
  363. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  364. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  365. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  366. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  367. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  368. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  369. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  370. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  371. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  372. at non esse tamen perplexis indupedita,
  373. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,