De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  2. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  3. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  4. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  5. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  6. * * *
  7. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  8. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  9. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  10. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  11. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  12. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  13. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  14. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  15. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  16. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  17. linquit enim supera taetri primordia viri,
  18. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  19. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  20. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  21. finita variare figurarum ratione.
  22. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  23. esse infinito debebunt corporis auctu.
  24. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  25. corporis inter se multum variare figurae
  26. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  27. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  28. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  29. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  30. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  31. formai speciem totius corporis eius,
  32. quod super est, si forte voles variare figuras,
  33. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  34. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  35. si tu forte voles etiam variare figuras.
  36. ergo formarum novitatem corporis augmen
  37. subsequitur. quare non est ut credere possis
  38. esse infinitis distantia semina formis,
  39. ne quaedam cogas inmani maximitate
  40. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  41. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  42. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  43. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  44. saecla novo rerum superata colore iacerent
  45. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  46. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  47. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  48. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  49. cedere item retro possent in deteriores
  50. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  51. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  52. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  53. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  54. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  55. materiem quoque finitis differe figuris.
  56. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  57. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  58. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  59. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  60. ergo finita distant ratione creata,
  61. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  62. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  63. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  64. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  65. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  66. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  67. formarum finita, necesse est quae similes sint
  68. esse infinitas aut summam materiai
  69. finitam constare, id quod non esse probavi.
  70. * * *
  71. versibus ostendam corpuscula materiai
  72. ex infinito summam rerum usque tenere
  73. undique protelo plagarum continuato.
  74. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  75. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  76. at regione locoque alio terrisque remotis
  77. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  78. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  79. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  80. milibus e multis vallo munitur eburno,
  81. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  82. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  83. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  84. unica res quaedem nativo corpore sola,
  85. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  86. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  87. unde ea progigni possit concepta, creari
  88. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  89. quippe etenim sumant alii finita per omne
  90. corpora iactari unius genitalia rei,
  91. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  92. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  93. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  94. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  95. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  96. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  97. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  98. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  99. infidi maris insidias virisque dolumque
  100. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  101. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  102. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  103. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  104. disiectare aestus diversi materiai,
  105. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  106. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  107. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  108. et res progigni et genitas procrescere posse.
  109. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  110. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  111. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  112. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  113. nec porro rerum genitales auctificique
  114. motus perpetuo possunt servare creata.
  115. sic aequo geritur certamine principiorum
  116. ex infinito contractum tempore bellum.
  117. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  118. et superantur item. miscetur funere vagor,
  119. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  120. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  121. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  122. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  123. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  124. convenit et memori mandatum mente tenere,
  125. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  126. quod genere ex uno consistat principiorum,
  127. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  128. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  129. atque potestates, ita plurima principiorum
  130. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  131. Principio tellus habet in se corpora prima,
  132. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  133. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  134. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  135. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  136. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  137. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  138. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  139. montivago generi possit praebere ferarum.
  140. quare magna deum mater materque ferarum
  141. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  142. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  143. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  144. aeris in spatio magnam pendere docentes
  145. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  146. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  147. officiis debet molliri victa parentum.
  148. muralique caput summum cinxere corona,
  149. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  150. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  151. horrifice fertur divinae matris imago.
  152. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  153. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  154. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  155. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  156. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  157. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  158. significare volunt indignos esse putandos,
  159. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  160. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  161. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  162. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  163. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  164. ingratos animos atque impia pectora volgi
  165. conterrere metu quae possint numine divae.
  166. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  167. munificat tacita mortalis muta salute,
  168. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  169. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  170. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  171. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  172. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  173. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  174. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  175. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  176. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  177. cum pueri circum puerum pernice chorea
  178. armat et in numerum pernice chorea
  179. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  180. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  181. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  182. propterea magnam armati matrem comitantur,
  183. aut quia significant divam praedicere ut armis
  184. ac virtute velint patriam defendere terram
  185. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  186. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  187. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  188. omnis enim per se divom natura necessest
  189. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  190. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  191. nam privata dolore omni, privata periclis,
  192. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  193. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  194. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  195. et quia multarum potitur primordia rerum,
  196. multa modis multis effert in lumina solis.
  197. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  198. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  199. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  200. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  201. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  202. religione animum turpi contingere parcat.
  203. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  204. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  205. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  206. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  207. dissimili vivont specie retinentque parentum
  208. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  209. tanta est in quovis genere herbae materiai
  210. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  211. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  212. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  213. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  214. dissimili perfecta figura principiorum.
  215. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  216. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  217. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  218. scintillasque agere ac late differre favillam.
  219. cetera consimili mentis ratione peragrans
  220. invenies igitur multarum semina rerum
  221. corpore celare et varias cohibere figuras.
  222. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  223. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  224. haec igitur variis debent constare figuris;
  225. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  226. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  227. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  228. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  229. conveniunt et res permixto semine constant.
  230. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  231. multa elementa vides multis communia verbis,
  232. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  233. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  234. non quo multa parum communis littera currat
  235. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  236. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  237. sic aliis in rebus item communia multa
  238. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  239. dissimili tamen inter se consistere summa
  240. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  241. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  242. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  243. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  244. semiferas hominum species existere et altos
  245. inter dum ramos egigni corpore vivo
  246. multaque conecti terrestria membra marinis,
  247. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  248. pascere naturam per terras omniparentis.
  249. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  250. seminibus certis certa genetrice creata
  251. conservare genus crescentia posse videmus.
  252. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  253. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  254. corpora discedunt conexaque convenientis
  255. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  256. reicere in terras naturam, multaque caecis
  257. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  258. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  259. vitalis motus consentire atque imitari.
  260. sed ne forte putes animalia sola teneri
  261. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  262. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  263. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  264. dissimili constare figura principiorum;
  265. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  266. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  267. semina cum porro distent, differre necessust
  268. intervalla vias conexus pondera plagas
  269. concursus motus; quae non animalia solum
  270. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  271. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  272. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  273. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  274. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  275. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  276. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  277. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  278. corpora consimili sint eius tincta colore;
  279. nullus enim color est omnino materiai
  280. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  281. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  282. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  283. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  284. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  285. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  286. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  287. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  288. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  289. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  290. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  291. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  292. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  293. immutabile enim quiddam superare necessest,
  294. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  295. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  296. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  297. proinde colore cave contingas semina rerum,
  298. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  299. Praeterea si nulla coloris principiis est
  300. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  301. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  302. propterea magni quod refert, semina quaeque
  303. cum quibus et quali positura contineantur
  304. et quos inter se dent motus accipiantque,
  305. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  306. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  307. marmoreo fieri possint candore repente,
  308. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  309. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  310. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  311. materies ubi permixta est illius et ordo
  312. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  313. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  314. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  315. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  316. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  317. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  318. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  319. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  320. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  321. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  322. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  323. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  324. aut alio in quovis uno puroque nitore
  325. dissimiles longe inter se variosque colores.
  326. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  327. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  328. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  329. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  330. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  331. principiis rerum non numquam causa colores,
  332. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  333. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  334. quippe etenim multo proclivius exorientur
  335. candida de nullo quam nigro nata colore
  336. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  337. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  338. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  339. scire licet quam sint nullo velata colore;
  340. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  341. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  342. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  343. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  344. quae sita cervices circum collumque coronat;
  345. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  346. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  347. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  348. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  349. consimili mutat ratione obversa colores;
  350. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  351. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  352. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  353. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  354. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  355. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  356. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  357. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  358. sed variis formis variantes edere tactus.
  359. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  360. est natura coloris et omnia principiorum
  361. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  362. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  363. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  364. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  365. ex albis album pinnis iactare colorem
  366. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  367. aut alio quovis uno varioque colore.
  368. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  369. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  370. evanescere paulatim stinguique colorem;
  371. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  372. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  373. filatim cum distractum est, disperditur omnis;