De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quo iactari magis omnia materiai
  2. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  3. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  4. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  5. inmensumque patere in cunctas undique partis
  6. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  7. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  8. reddita corporibus primis per inane profundum,
  9. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  10. partim intervallis magnis confulta resultant,
  11. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  12. et quae cumque magis condenso conciliatu
  13. exiguis intervallis convecta resultant,
  14. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  15. haec validas saxi radices et fera ferri
  16. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  17. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  18. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  19. in magnis intervallis; haec aera rarum
  20. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  21. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  22. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  23. consociare etiam motus potuere recepta.
  24. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  25. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  26. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  27. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  28. multa minuta modis multis per inane videbis
  29. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  30. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  31. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  32. conciliis et discidiis exercita crebris;
  33. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  34. quale sit in magno iactari semper inani.
  35. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  36. exemplare dare et vestigia notitiai.
  37. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  38. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  39. quod tales turbae motus quoque materiai
  40. significant clandestinos caecosque subesse.
  41. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  42. commutare viam retroque repulsa reverti
  43. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  44. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  45. prima moventur enim per se primordia rerum,
  46. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  47. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  48. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  49. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  50. sic a principiis ascendit motus et exit
  51. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  52. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  53. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  54. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  55. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  56. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  57. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  58. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  59. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  60. convestire sua perfundens omnia luce,
  61. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  62. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  63. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  64. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  65. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  66. sed complexa meant inter se conque globata;
  67. qua propter simul inter se retrahuntur et extra