De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. delicias quoque uti multas substernere possint
  2. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  3. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  4. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  5. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  6. nec domus argento fulget auroque renidet
  7. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  8. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  9. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  10. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  11. praesertim cum tempestas adridet et anni
  12. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  13. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  14. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  15. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  16. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  17. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  18. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  19. si non forte tuas legiones per loca campi
  20. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  21. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  22. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  23. his tibi tum rebus timefactae religiones
  24. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  25. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  26. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  27. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  28. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  29. audacterque inter reges rerumque potentis
  30. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  31. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  32. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  33. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  34. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  35. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  36. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  37. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  38. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  39. non radii solis neque lucida tela diei
  40. discutiant, sed naturae species ratioque.
  41. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  42. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  43. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  44. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  45. expediam: tu te dictis praebere memento.
  46. nam certe non inter se stipata cohaeret
  47. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  48. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  49. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  50. cum tamen incolumis videatur summa manere
  51. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  52. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  53. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  54. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  55. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  56. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  57. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  58. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  59. Si cessare putas rerum primordia posse
  60. cessandoque novos rerum progignere motus,
  61. avius a vera longe ratione vagaris.
  62. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  63. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  64. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  65. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  66. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  67. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.