De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non alia longe ratione atque arida ligna
  2. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  3. iamne vides igitur magni primordia rerum
  4. referre in quali sint ordine quaeque locata
  5. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  6. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  7. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  8. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  9. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  10. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  11. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  12. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  13. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  14. sed magni referre ea primum quantula constent,
  15. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  16. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  17. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  18. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  19. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  20. antiquis ex ordinibus permota nova re
  21. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  22. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  23. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  24. * * *
  25. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  26. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  27. mollia mortali consistere corpore creta.
  28. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  29. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  30. aut similis totis animalibus esse putari.
  31. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  32. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  33. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  34. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  35. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  36. vitali ut possint consentire undique sensu.
  37. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  38. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  39. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  40. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  41. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  42. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  43. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  44. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  45. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  46. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  47. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  48. quatinus in pullos animalis vertier ova
  49. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  50. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  51. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  52. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  53. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  54. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  55. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  56. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  57. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  58. Principio nequeunt ullius corporis esse
  59. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  60. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  61. aere fluminibus terris terraque creatis,
  62. nec congressa modo vitalis convenientes
  63. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  64. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  65. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  66. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  67. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  68. dissoluuntur enim positurae principiorum
  69. et penitus motus vitales inpediuntur,
  70. donec materies omnis concussa per artus
  71. vitalis animae nodos a corpore solvit
  72. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  73. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  74. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  75. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  76. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  77. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  78. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  79. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  80. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  81. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  82. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  83. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  84. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  85. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  86. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  87. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  88. scire licet nullo primordia posse dolore
  89. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  90. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  91. corporibus, quorum motus novitate laborent
  92. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  93. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  94. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  95. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  96. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  97. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  98. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  99. multaque de rerum mixtura dicere callent
  100. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  101. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  102. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  103. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  104. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  105. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  106. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  107. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  108. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  109. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  110. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  111. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  112. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  113. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  114. umoris guttas mater cum terra recepit,
  115. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  116. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  117. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  118. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  119. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  120. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  121. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  122. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  123. nec sic interemit mors res ut materiai
  124. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  125. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  126. res ut convertant formas mutentque colores
  127. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  128. ut noscas referre earum primordia rerum
  129. cum quibus et quali positura contineantur
  130. et quos inter se dent motus accipiantque,
  131. neve putes aeterna penes residere potesse
  132. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  133. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  134. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  135. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  136. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  137. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  138. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  139. consimilis; verum positura discrepitant res.
  140. sic ipsis in rebus item iam materiai
  141. intervalla vias conexus pondera plagas
  142. concursus motus ordo positura figurae
  143. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  144. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  145. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  146. accedere et nova se species ostendere rerum.
  147. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  148. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  149. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  150. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  151. principio caeli clarum purumque colorem
  152. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  153. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  154. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  155. ex improviso si sint obiecta repente,
  156. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  157. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  158. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  159. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  160. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  161. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  162. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  163. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  164. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  165. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  166. infinita foris haec extra moenia mundi,
  167. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  168. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  169. Principio nobis in cunctas undique partis
  170. et latere ex utroque supra supterque per omne
  171. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  172. vociferatur, et elucet natura profundi.
  173. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  174. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  175. seminaque innumero numero summaque profunda
  176. multimodis volitent aeterno percita motu,
  177. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  178. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  179. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  180. sponte sua forte offensando semina rerum
  181. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  182. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  183. magnarum rerum fierent exordia semper,
  184. terrai maris et caeli generisque animantum.
  185. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  186. esse alios alibi congressus materiai,
  187. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  188. Praeterea cum materies est multa parata,
  189. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  190. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  191. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  192. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  193. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  194. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  195. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  196. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  197. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  198. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  199. unica quae gignatur et unica solaque crescat,