De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haec igitur variis debent constare figuris;
  2. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  3. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  4. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  5. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  6. conveniunt et res permixto semine constant.
  7. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  8. multa elementa vides multis communia verbis,
  9. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  10. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  11. non quo multa parum communis littera currat
  12. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  13. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  14. sic aliis in rebus item communia multa
  15. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  16. dissimili tamen inter se consistere summa
  17. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  18. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  19. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  20. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  21. semiferas hominum species existere et altos
  22. inter dum ramos egigni corpore vivo
  23. multaque conecti terrestria membra marinis,
  24. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  25. pascere naturam per terras omniparentis.
  26. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  27. seminibus certis certa genetrice creata
  28. conservare genus crescentia posse videmus.
  29. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  30. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  31. corpora discedunt conexaque convenientis
  32. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  33. reicere in terras naturam, multaque caecis
  34. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  35. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  36. vitalis motus consentire atque imitari.
  37. sed ne forte putes animalia sola teneri
  38. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  39. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  40. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  41. dissimili constare figura principiorum;
  42. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  43. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  44. semina cum porro distent, differre necessust
  45. intervalla vias conexus pondera plagas
  46. concursus motus; quae non animalia solum
  47. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  48. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  49. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  50. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  51. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  52. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  53. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  54. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  55. corpora consimili sint eius tincta colore;
  56. nullus enim color est omnino materiai
  57. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  58. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  59. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  60. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  61. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  62. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  63. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  64. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  65. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  66. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  67. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  68. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  69. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  70. immutabile enim quiddam superare necessest,
  71. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  72. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  73. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  74. proinde colore cave contingas semina rerum,
  75. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  76. Praeterea si nulla coloris principiis est
  77. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  78. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  79. propterea magni quod refert, semina quaeque
  80. cum quibus et quali positura contineantur
  81. et quos inter se dent motus accipiantque,
  82. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  83. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  84. marmoreo fieri possint candore repente,
  85. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  86. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  87. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  88. materies ubi permixta est illius et ordo
  89. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  90. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  91. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  92. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  93. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  94. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  95. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  96. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  97. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  98. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  99. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  100. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  101. aut alio in quovis uno puroque nitore
  102. dissimiles longe inter se variosque colores.
  103. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  104. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  105. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  106. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  107. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  108. principiis rerum non numquam causa colores,
  109. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  110. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  111. quippe etenim multo proclivius exorientur
  112. candida de nullo quam nigro nata colore
  113. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  114. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  115. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  116. scire licet quam sint nullo velata colore;
  117. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  118. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  119. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  120. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  121. quae sita cervices circum collumque coronat;
  122. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  123. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  124. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  125. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  126. consimili mutat ratione obversa colores;
  127. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  128. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  129. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  130. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  131. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  132. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  133. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  134. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  135. sed variis formis variantes edere tactus.
  136. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  137. est natura coloris et omnia principiorum
  138. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  139. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  140. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  141. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  142. ex albis album pinnis iactare colorem
  143. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  144. aut alio quovis uno varioque colore.
  145. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  146. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  147. evanescere paulatim stinguique colorem;
  148. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  149. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  150. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  151. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  152. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  153. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  154. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  155. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  156. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  157. scire licet quaedam tam constare orba colore
  158. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  159. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  160. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  161. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  162. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  163. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  164. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  165. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  166. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  167. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  168. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  169. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  170. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  171. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  172. concoctosque suo contractans perdere viro,
  173. propter eandem rem debent primordia rerum
  174. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  175. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  176. nec simili ratione saporem denique quemquam
  177. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  178. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  179. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  180. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  181. inmortalia si volumus subiungere rebus
  182. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  183. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  184. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  185. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  186. principiis constare. neque id manufesta refutant
  187. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  188. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  189. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  190. quippe videre licet vivos existere vermes
  191. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  192. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  193. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  194. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  195. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  196. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  197. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  198. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  199. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,