De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  2. et quo iactari magis omnia materiai
  3. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  4. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  5. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  6. inmensumque patere in cunctas undique partis
  7. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  8. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  9. reddita corporibus primis per inane profundum,
  10. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  11. partim intervallis magnis confulta resultant,
  12. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  13. et quae cumque magis condenso conciliatu
  14. exiguis intervallis convecta resultant,
  15. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  16. haec validas saxi radices et fera ferri
  17. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  18. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  19. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  20. in magnis intervallis; haec aera rarum
  21. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  22. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  23. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  24. consociare etiam motus potuere recepta.
  25. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  26. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  27. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  28. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  29. multa minuta modis multis per inane videbis
  30. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  31. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  32. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  33. conciliis et discidiis exercita crebris;
  34. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  35. quale sit in magno iactari semper inani.
  36. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  37. exemplare dare et vestigia notitiai.
  38. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  39. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  40. quod tales turbae motus quoque materiai
  41. significant clandestinos caecosque subesse.
  42. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  43. commutare viam retroque repulsa reverti
  44. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  45. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  46. prima moventur enim per se primordia rerum,
  47. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  48. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  49. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  50. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  51. sic a principiis ascendit motus et exit
  52. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  53. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  54. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  55. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  56. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  57. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  58. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  59. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  60. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  61. convestire sua perfundens omnia luce,
  62. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  63. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  64. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  65. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  66. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  67. sed complexa meant inter se conque globata;
  68. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  69. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  70. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  71. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  72. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  73. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  74. debent ni mirum praecellere mobilitate
  75. et multo citius ferri quam lumina solis
  76. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  77. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  78. * * *
  79. nec persectari primordia singula quaeque,
  80. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  81. At quidam contra haec, ignari materiai,
  82. naturam non posse deum sine numine reddunt
  83. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  84. tempora mutare annorum frugesque creare
  85. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  86. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  87. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  88. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  89. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  90. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  91. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  92. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  93. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  94. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  95. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  96. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  97. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  98. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  99. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  100. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  101. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  102. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  103. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  104. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  105. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  106. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  107. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  108. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  109. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  110. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  111. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  112. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  113. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  114. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  115. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  116. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  117. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  118. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  119. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  120. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  121. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  122. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  123. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  124. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  125. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  126. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  127. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  128. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  129. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  130. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  131. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  132. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  133. incertisque locis spatio depellere paulum,
  134. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  135. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  136. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  137. nec foret offensus natus nec plaga creata
  138. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  139. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  140. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  141. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  142. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  143. avius a vera longe ratione recedit.
  144. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  145. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  146. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  147. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  148. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  149. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  150. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  151. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  152. omnia qua propter debent per inane quietum
  153. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  154. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  155. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  156. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  157. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  158. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  159. obliquos videamur et id res vera refutet.
  160. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  161. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  162. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  163. sed nihil omnino recta regione viai
  164. declinare quis est qui possit cernere sese?
  165. Denique si semper motu conectitur omnis
  166. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  167. nec declinando faciunt primordia motus
  168. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  169. ex infinito ne causam causa sequatur,
  170. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  171. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  172. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  173. declinamus item motus nec tempore certo
  174. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  175. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  176. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  177. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  178. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  179. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  180. omnis enim totum per corpus materiai
  181. copia conciri debet, concita per artus
  182. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  183. ut videas initum motus a corde creari
  184. ex animique voluntate id procedere primum,
  185. inde dari porro per totum corpus et artus.
  186. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  187. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  188. nam tum materiem totius corporis omnem
  189. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  190. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  191. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  192. pellat et invitos cogat procedere saepe
  193. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  194. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  195. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  196. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  197. et proiecta refrenatur retroque residit.
  198. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  199. esse aliam praeter plagas et pondera causam